Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
226 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. stra gratia, quam vobis benigne deferimus, recognoscendam. Datum Pragae die secunda Novembris. 1587. (Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.) III. 1587. November. 14. Az országgyűlési propositió. Sacrae Caesareae ac Hungáriáé et Bohemiae etc. Regiae M ti s> domini nostri clementissimi, ea est erga inclytum hoc suum Hungáriáé regnum paterni optimique animi affectio, ac de eiusdem incolumitate, quiete et defensione pia cura et sollicitudo, ut iampridem maximé optarit, in medium fidelium eiusdem regni statuum et ordinum se conferre, ac de rebus, tam ad communem reipublicae statum et salutem, quam privatorum permansionem et commoda pertinentibus, cum iisdem comniunicare, simul que eas rationes inire, quibus diversis malis atque inconvenientibus, quae ab aliquo tempore irrepserunt, mature opportuna remedia adhiberi, ac tum locorum finitimorum, in quibus potissima regni huius conservancli ratio consistit, contra liostiles iusultus tuitioni et securitati commodius prospici, tum etiam iudicia in priorem statum restitui, sicque iustitiae cursus promoveri potuisset. Atqui non ignorant fideles ordines, quis rerum status, et praeter diversa alia non levia impedimenta, quae hocce Mtis suae desiderium hucusque remorata sunt, iam ab aliquot annis fuerit, et ob pestis contagionem, continuo quasi triennio, tam per universam fere Hungáriám, quam reliqua M ti s suae regna et dominia passim grassatam ac secutam mox annonae difficultatem et penuriam, temporum iniquitas. Ea vero etsi iam Dei optimi maximi beneücio, remiserint, non desunt tamen, quae M>em suam, quominus vei nunc in Hungáriám venire, acpraesenti diaetae ipsamet interesse possit, (sic) Et liaec quidem talia sunt, ut ad eiusdem regni salutem, quae sane suae praecipuae Semper curae est, maximé pertineant. Etenim nec ipsis fidelibus statibus et ordinibus obscurum est, quantum ad inclyti huius Hungáriáé regni reliquias a praepotente hoste, iisdem nunquam non inhiante, tuendas