Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.

150 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. in parte explicavit, altero vera ea quae ipsorum comiuunibus votis in Conventu tractari et concludi debeant, benigne pro­posuit, Statibus vero et Ordinibus, utpote quivariis et gravis­simis calamitatibus circumventi, summo desiderio et ardenti­bus votis tempus illud exspectarunt, quo Majestas sua, juxta dementes suae Maiestatis oblationes, communes Regni liberta­tes restitueret, damnosasque introductiones et abusus, Regn 1 libertates, ab anno quadragesimo octavo obruentes, toll eret, formamque veterem Regni restitueret: piacúit liuniiliter trac­tatus Comitiorum praesentium inde auspicari, ac Majestati suae Caesareae humillime supplicare, ne hoc fidelibus suis Statibus et Ordinibus vitio vertat, qui pro libertatibus antiquis quas Om­nibus aliis rebus cariores habent, quibusve Semper commoda et dignitas suae M ti s conjuncta sunt, paucula quae sequuntur in medium proponunt, expectaturi ad ea Mtis suae Caesareae, pro voto íidelium suorum Regnicolarum, finalem resolutionem, et re ipsa effectum. Quo quidem reali effectu adepto, nihil in reli­quis omnibus denegaturi sunt, quicquid ad ipsorum ficlem et obsequium ac facultatum rationem pertinebit. Tametsi autem Majestas sua Caesarea in praefato scripto suo, quibusdam gravaminibus, anno superiori Majestati suae Caesareae propositis, certa quaedam remedia se adhibituram benigne declaravit, ac se utriusque supremi Capitaneatus officia, tum Canisiensis, Papensis et Palotbiensis praefecturas Ungaris contulisse, atque insuper Agriensem Hungaro de­manturam benigne ofíert. Pro ea Majestatis suae Caesareae resolutione Status et Ordiues, omnes eas quas possunt, gratias agunt et habent. Sed quia adhuc major et praecipua pars eorum grava­minum, quae omnino tolli debent, nondum est sublata, imo multis in locis aucta, augenturque in dies. Ut igitur eo major cumulus summae Majestati suae erga eos benignitatis accedat supplicant Majestati suae, summis omnium ipsorum votis, ut sicuti Majestas sua Caesarea clementer in hoc scripto initium praebuit, ita caeteraque aeque perficiat, quibus ipsorum liber­tás in integrum tandem restituatur. Quod Majestas sua eo aequiori et clementiori animo efficere dignabitur, quod ipsi Status et Ordines nihil prorsus novi, nihil iniisitati, nihil quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom