Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I 1582. Deczember 28. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Rudolphus secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator Semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Boliemiae etc. Rex, etc. Prudentes et Circumspecti, fideles nobis dilecti. Ubi primum, peractis in Sacro Romano imperio negotiis, quorum causa eo profecti fueramus. Dei benignitate, incolumes liuc reuersi sumus, prima et praecipua nobis cura fuit, ut ea, quae ad bonum et salutem istius Regni nostri Hungáriáé, et partium ei subjectarum, statum pertinent, et priuata quoque fidelium nostrorum Regnicolarum nostrorum negotia concernunt, curanda et tractanda aggrederemur ; quo et eorum humili petitioni, et nostrae etiam clementi oblationi, in proxime celebrata Dieta factae, satisfieret. Hac itaque causa, generalem, uniuersis Statibus et Ordinibus ejusdem Regni nostri Hungáriáé et partium ei subjectarum, Conuentum, ad primum diem futuri mensis Mártii, anni millesimi quingentesimi octogesimi tertii, ad Ciuitatem nostram Posoniensem, indicendum et promulgandum, eique, volente Deo, certo personaliter interesse decreuimus. Quare Fidelitati Vestrae, liarum serie, firmiter committimus et mandamus, ut ad praefatum diem et locum, peculiares et sufficientes nuntios, e medio vestri, sine ulla excusatione, mittere et expedire debeatis, qui sint viri prudentes, pacisque et concordiae studiosi, qui illic cum Dominis Praelatis et Baronibus ac Nobilibus, caeterisque Stati-