Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
1852 FEBRUÁR 19. 115 Domini Michael Reway et Nicolaus Isthuanffy, nec non Magister Emericus Pete Prothonotarius, et his Yicecomites quoque cuiuslibet Comitatus, ac, nomine Fisci, Director Causarum Regiarum adiungantur. Pro cognitione vero earum, quae est inter Morauos ac fideles Regnicolas Hungaros suae Maiestatis, nominantur Reuerendissimus Dominus Nicolaus Thelegdinus Episcopus Quinqueecclesiensis, Magnifici Domini Balthasar de Batthvan et dictus Nicolaus Istuanffy, ac Magister Gregorius Balogh Prothonotarius, quibus similiter Yicecomes cuiuslibet Comitatus, et, Fisci nomine, Director adsit. Ad rectificationem autem earum metarum, quae est inter Polonos et Comitatus Scepusiensis, Arua et Saaros et alios circa confinia Polonica constitutos Regnicolas, tum maximé ad cognitionem limitationis illius, quae est in Comitatu Scepusiensi, inter subditos suae Maiestatis et tredecim oppida Regi Poloniae inscripta, superioribus annis facta, nominantur : Reuerendissimus Dominus Stephanus Feierkewy Episcopus Wesprimiensis, Magnifici Domini Michael Warday et Franciscus Reway, item Egregii Franciscus Ibrany Yiceiudex Curiae et Magister Yalentinus Baraniay Prothonotarius. quibus quoque adiungatur Yicecomes cuiuslibet Comitatus, et, Fisci nomine, Director Causarum suae Maiestatis. Qui cum Commissariis aliarum Nationum, diuersis temporibus et locis, ad constituendum et praefigendum a sua Maiestate diem, ad loca litigiosa proficiscantur, cognitisque partium differentiis, et earumdem propositionibus et allegationilms auditis, admissis etiam earundem partium quibusuis probabilibus documentis, ea statuant, exequantur et finiant, de dictis litigiosis metis, quae de iure Regni visa fuerint, et ea quoque restituant, quae antea adiudicata fuerunt. Quod si autem aliqui ex nominatis Commissariis, ob graues causas, proficisci nou possent, habeant potestatem caeteri Commissarii, loco absentiuin, alios idoneos eligendi et secum accipiendi. (VII.) Quoniam autem Regnum quoque Sclauoniae conqueritur de suis limitibus, statutum est, ut illi quoque Regnicolae, iu primo ipsorum Conueutu, de idoneis Commissariis, qui differentias eorum metales cognoscant, sibi prospicere et nominal'e possint. 8*