Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
1574. MÁRCZ1USRAN. 59 propria tenenti, ad comniunienda eadem colonorum suorum operis utendi facultate, alii ab hoste remotiores, aut in vicino aliquo Turcis loco, minus tarnen periculoso, vei alias mediocriter munito degentes, eodem praetextu, similiter colonorum suorum operas sibi usurpare praesumant, sicque neglectis aedificiis et locis hostium insultibus expositis, privato potius cuiuslibet affectui, quam publicae necessitati serviatur. Licet autem veren dum sit, Ordines et Status in committenda Maiestati vestrae operarum distributione difficiliores sese exhibituras, tarnen cum hoc loci non de privato commodo captando, secl de publica potissimum clade vitanda agatur, dubium non est, quin, facta iisdem certa et firma spe, Maiestatem vestram pro ea, quam de conseruandis Hungáriáé reliquiis gerat cura atque sollicitudine illorum locorum, quae prae caeteris in discrimine versari et fortificatione indigere videbuntur, condignam rationem habituram esse, ad Maiestatis vestrae arbitrium obsequenter sese hac in parte accommodaturi sint. Sic restantias etiain operarum, quae superioribus annis praestandae erant, omnino arbitramur exigendas, cum pecunias pro eiusmodi laboribus gratuitis in plerisque Comitatibus praesertim vero remotioribus a colonis exactas et numeratas esse intelligamus. Hoc loci decernendum etiam videtur, ut in posterum exactores eiuscemodi laborum gratuitorum iis, qui labores suos praestiterunt, vei in pecunia parata persoluerunt, de praestitis aut persolutis laboribus quietantias sive recognitiones dare teneantur, ne miseri coloni ad subeundum iclem onus pluries impellantur. De recipienda pro operis huiusmodi gratuitis pecunia, de singulis scilicet portis ad singulum diem decem nummis hungaricis, eaque pecunia ad manus eorum, quos Maiestas vestra deputaverit, assignanda, quo illorum loco alii, qui id operae praestent, mercenarii conduci possint; in eo sane nihil difii cult atis mouendum, sed id solummodo statuendum videtur, ut cum nonnulli pro persona tantum sua, alii vero equis etiam ac bobus adhibitis operas gratuitas jaraestare soleant conveniens quoque taxa constituatur ab iis exigenda, qui non pro