Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

1574. MÁHCZIUSBAN, 57 tis afflicti huius Hungáriáé regni difficultatibus, quicquid po­terit, remodii applicaturam. Cum autem rebus in meliorem ordinem redigen dis ex­optata din multumque Maiestatis vestrae praesentia plurimum baud dubie momenti allatura, ipsisque fidelibus Regnicolis eandem in primo responsi limine debita kumilitate urgenti­bus, singulari solatio futura esset; nos sane, etsi kuiuscemo­di Ordinum et Statuum seu nostro potius desiderio si per af­fectiorem Maiestatis vestrae, quae nobis dies noctesque ob oculos versatur, valetudinem liceret, tanto magis satisfieri op­taremus, quanto plus attritis Regni kuius rebus inde commodi accessurum videtur. Consideratis tamen diversis, quae boc loci praeter valetudinem occurunt impedimentis, eius, quicquid est, benigno Maiestatis vestrae arbitrio obsequenter per­mittimus. Ad rem ipsam autem quod attinet, etsi non desint mul­táé et graues causae, quibus Maiestatis vestrae postulationi de dica per fumos exigenda insisti posset, idque communi suffragio^ Camera Hungarica omnino faciendum sentiat; quia tamen nulla id obtinendi spes affulget, et ista innovatio Ordi­nibus et Statibus non soluni per se, sed etiam propter continui subsidium, gratuitasque colonorum operas, antebac per portás connumerari et exigi solitas, deinceps vero, si aliqua boc loci mutatio instituatur, ad eundem moduni dirigendas, gravis et odiosa admodum futura esset; idcirco oblato ad biennum per Ordines et Status duorum per singulas portás florenorum sub­sidio, clementer acquiescendum, et bac in parte, praesenti in­primis rerum et temporum statu, tantominus difficultatis mo­vendum existimamus, quod prioris anni terminos exigendae et solvendae dicae assignatos, praeter morém, duorum mensium spacio breuiores constituerunt. Et sicuti non dubium est, quin si connumeratio per fumos denuo urgeatur, etiamsi non succe­dat, multum tamen inde offensae nasciturum sit, vei etiamsi (quod animum nostrum nunquam inducere possumus) obtine­retur. verendum tamen videtur, ipsos Ordines et Status in praestando promisso minus promptos futuros, et per conse­quens ad Maiestatem vestram ex connumeratione secundum fumos minus fortassis, quam secundum solitam et consuetam

Next

/
Oldalképek
Tartalom