Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
1574. MÁHCZIÜSRAN. 55 sactionem multifariam violari; occupamnt enim nunc totaliter bona Domini Francisci Dobo, pertinentias Pocbay et Peer, quas páter eius et ipse hactenus libere possedit; item Stephani Swliok et Valentini Preposthowary ac Benedicti Farkas, ac alterius Stephani Melyth, et Tliomae ac Petri Kende, in Vgocha et Maramarusiensi Comitatibus existentes. Itaque summa cum humilitate Maiestati suae Caesareae supplicant, dignetur clementer hanc Transsylvanorum licentiam auertere, et mandare, ut limites eis concessos minimé transeant, atque Tricesimatores quoque suos a molestanda clitione Maiestatis suae Caesareae prohibeant. De arce Selyn, in Sclauonia sita, dignetur Maiestas sua clementer id, quod diguum et iustum est, statuere, ut Dominus Batory iuribus suis iam tandem adeptis gaudere queat. De eo quoque Regnicolae Maiestati suae Caesareae humiliter supplicant, ut salarium Domini Locumtenentis Palatinalis augere dignetur, et tantundem ei solutionis clementer constituere, quantum eius praedecessor bábuit; similiter Domino personalis praesentiae Locumtenenti. Dignetur etiam committere, ut consuetum salarium Magistris Prothonotariis Domini Locumtenentis personalis praesentiae nec non Assessoribus, tarn hic Posonii, quam in Eperyes in sede judiciaria Maiestatis suae Caesareae existentibus, e Camera integre persoluatur, ne propterea judicia aliquem defectum paciantur. Gaspar Tardy viam illám publicam, quae inter Galgocz est, de qua ipse telonium exigit, ponté consternat, sub amissione telonii, ne postae et negocia suae Maiestatis remorentur. Postremo supplicationes quasdam priuatarum personaruín, videlicet liberarum et montanarum Civitatum, et heredum olim Nicolai Orozlankewy, ac viduae olim Gregorii Kwn, nec non Laurentii Balyka, veterani et vulneribus debilitati militis Agriensis, qui petit prouisionem; item Stepliany Belnay, militis similiter Agriensis, qui Mathiam Trhary transfugam et Turcarum itineris ducem manu cepit, aliorumque plurium, cum hoc praesenti eorum scripto, Regnicolae Maiestatibus suis