Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1883)

V. HORVÁT- és TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK, 1573-1581.

544 HORVÁT" ÉS TÓTORSZÁGI GYŰLÉSEK libertates et constitutionem Regni. habere vellent; cum ha­berent, in absentia Domini Bani, suum Yicebanum in Regno, qui Dominus Vicebanus, prout assumpsit officium, more prae­decessorum suorum veteranorum Vicebanorum, aduigilare de­bet Confiniis Regni, cum copiis et gentibus Banalibus, et si necessitas expostulauerit, iuxta articulum superinde aeditum, faciat insurgere quintam partém colonorum, et a viginti fu­mis equitem unum, more alias consueto. Quantum autem ad erigendum et extruendum fortali­tium finitimum Brezth, et alia ibidem ad Colapim necessaria fortalitia erigenda, potissimum vero pro tectura fortalitii Zre­dicbki, et praesidio praestando, per Dominos Regnicolas, ad conseruationem illius fortalitii, cum Dominus Banus serio jn­stat apud Caesaream Maiestatem et Serenissimos Principe» Ernestum et Carolum Archiduces, ut prouiderent ad conser­uationem, per Dominos Ragnicolas magnis laboribus extru­ctorum fortalitiorum, et ut Principes ipsi in ipsa fortalitia fini­tima praesidium ferrent; Domini Regnicolae, pro praesenti, tamcliu videlicet, quousque praesidium Principum non appa­ruerit, ad postulationem Domini Bani, super praemissis nibil concludere possunt, praeter restantias laboratorum, ad futu­rum festum sancti Martini Episcopi, per quosuis ad Szredichki praestandorum. Cum autem adulterina moneta seu pecunia per Reg­num ubiuis pullulare videtur, et ut cusores huiusmodi falsae et adulterinae monetae ubi resideant, in medio Regni per­quirantur, per Magnificum Dominum Comitem Thomam Er­deödi. Praesentatur Dominis Regnicolis Joannes Bogban de Jamnicza, colonus Dominae consortis Joannis Spissich, ibidem commorantis, et producuntur fabriles formae et moneta adul­terina apud illum, per homines Domini Comitis Erdeödi, re­perta, qui cusorem falsae monetae se esse non negat. Produ­citur etiam talis adulterina moneta per eundem fabricata, etiam per praefatum Dominum maiorem Praepositum Zagra­biensem. Quod negotium, ut uberius inquiratur, committitur ad diligentiam ipsius Domini Comitis Thomae Erdeödi et Do­mini Vicebani, potissimum de requirendis aliis collegis huius­modi falsi eriminis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom