Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
50 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS abusu toll endo, Maiestati Caesareae quam liumilime supplicare. Kam eo insolenciae Tricesimarum exactores tam iu superioribus, et hisce propinquioribus partibus, quam in Regno Sclauoniae emerserunt, ut de ouis, pisciculis, allio, cepis, lacte, caseo, et similibus minutis reculis, quae de uno in aliud forum deferuntur, Tricesimam exigere non dubitent; imo frequenter evenit, ut etiam de victualibus Dominorum Praelatorum et Baronum, quae ad usum eorum Yiennam aut Posonium vehuntur, per Tricesimatores Owarienses, Sopronienses et eius filiales, Tricesima violenter exigatur; cum tarnen illa non nisi de iis rebus et animalibus exigenda esset, quae extra Regnum euehi seu educi, aut ex aliis locis et prouinciis in Regnum questus causa et non ex propria Nobilium agricultura et allodiatura (cuius eductio libera semper fűit, et nunc esse deberet) inuehi et induci solent. Inter Revereudissimos Dominos, Arcbiepiscopum Strigoniensem, nuper mortuum, ac Episcopum Yaciensem, certa Iis et controuersia orta fűit, de Decimis quorundam villarum Comitatus Neugradiensis, ita ut illas uterque eorum diuersis hominibus elocauerit; qui easdem Decimas bifariam a miseris colonis extorserant. Cum itaque inter duos Praelatos de proprietate Decimarum boc pacto contendentes Maiestas Regia Ordinarius sit judex : dignetur Maiestas sua Caesarea et Regia eam litein dirimere, ne miseri bomines, a Turcis quoque nimiis exactionibus oppressi, buiusmodi Decimarum in duas diuersas partes pensione, contra Deum vexentur. Quoniam autem certi ex Regnicolis sunt, qui juxta constitutiones anni MDLXIX., bona sua tempore disturbiorum per rebellos occupata, et nunc ad arces Maiestatis suae Caesareae possessa, ad se pertinere, coram Commissariis, per Maiestatem suam et Regnicolas ad Lelez expeditis, mediantibus testimoniis et etiam priuilegiis suis comprobauerint, nondum tamen illa eis sunt restituta : supplicant Status et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae, dignetur ea illis, juxta dictas publicas constitutiones, per Maiestatem suam confirmatas, reddencla mandare. In Transsyluania autem sunt plures, qui pro bonis et juribus possessionariis cum fidelibus Maiestatis suae Caesa-