Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 383 Canisae in militia pares, in diripiendo non inferiores sunt; ita ut nisi, his dimissis, ruenti reipublícae consulatur, Maiestatis suae caesareae impérium, desolata omni regione, consistere ne­queat. Quapropter Maiestas sua caesarea occurrere tam graui malo non grauetur, et iis exautoratis, XJngaros conducat, quo­rum duplicem numerum , eodem stipendio , habere potest, et quidem longe in omnes occasiones et regno et Maiestati suae caesareae utiliorem. Quibus dignabitur certiora quam hacte­nus stipendia dare, quod quidem accedente iam regni Bohe­miae auxilio, ex prouentibus quoque Ungaricis, si ii recte dis­ponantur et administrentur, fieri posse existimatur. Eiusmodi vero maleficia non raro a magnatum et nobi­lium hominibus fieri sua Maiestas caesarea informata est, uti ex eius Maiestatis resolutione apparet. Sed Maiestas sua cae­sarea regno Ungariae, aliter et quidem verius iuformanti, po­tius credere velit. Neque enim tale quid a magnatibus, aut nobilibus fieri permittitur. Et si secus fieret, procul dubio ad suam Maiestatem caesaream in eos quoque haud aliter, quam in milites suae Maiestatis quaerelae per regnicolas deferrentur, Sed eae quoque iniuriae, quae ab IJngaris militibus emanant, omnes ab iis fiunt, qui sub capitaneis et sub stipendio Maie­statis suae caesareae militant, ut sunt Cassouiae, in Tliokay, Zendeoreo, Zakmar, Kalló et aliis; illos quoque, qui nunc ex Polonia reuersi, per villás praedando victitant, sub nomine domini Ruberi, et cum eius literis patentibus, sine praefecto, sine stipendio et ordine vagari certissimum est. Ii vero, qui in seruitio baronum aut nobilium sunt, in Turcas quidem ali­quando excurrere solent, sed in miseram plebem eis grassari non conceditur. Quod autem ad disciplinam militarem attinet et leges miliciae, quibus Germania utitur, sciat sua Maiestas caesarea, neque leges, neque disciplinam militarem in Ungaria ullo unquam tempore defuisse, imo a Sigismundi imperatoris temporibus,exterarum nationum homines, utGallos,Burgundos? Polonos, Bohemos et vicinos Germanos in Ungariam, ubi vera contra infideles Thurcas milicia discitur, confiuxisse, neque modo tale quippiam desiderari, dummodo bonis militibus ho­nor et prémium ac caetera suppeditarentur, pro quibus se se diuersis casibus obiicere, et quorum causa magna pericula sub-

Next

/
Oldalképek
Tartalom