Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN
34 A POZSONYI OliSZÁC.GYULÉS íicio dignum videtur, ut tanquam summus omnium defensor et protector liuie quoque malo occurrat, praesertim cum ea de re, antecessoris ac Domini Genitoris sui colendissimi, diui quondam Imperatoris ac Regis Ferdinandi etc., augustissimae memoriae, inclyti istius Regni extet decretum, anno 1550 in publico Ordinum et Statuum Conuentu promulgatum, quo sancitum fűit, dominis terrestribus non licere colonis vina sua aufferre, nisi eo praetio soluto, quod, buiusmodi vina aliis vendituri, pro iisdem accipere possent. Idcirco aequitati consentaneum, sanciendumque existimat Maiestas sua, ut decretum istud ab omnibus et singulis dominis terrestribus inuiolabiliter seruetur. Iniunctura etiam Maiestatis suae officialibus serio, ut in eiusdem dominüs decreto buic ipsi quoque se accomodent, ac illud inuiolabiliter seruent. Conquesti etiam sunt saepe numero boarii negotiatores, vias publicas a plerisque dominis terrestribus constringi et coangustari solere, hoc consilio, ut tanto citius eorum pecora ex via publica intra metas limitesque insiliant, ipsi vero domini terrestres, inde causam habeant, pecora, uti soliti sunt, rapiendi et pecuniam, mulctae praetextu, extorquendi; quemadmodum et ab aliis negotiatoribus non absimiles querelae de dominorum terrestrium exactionibus indebitis ad Caesaream liegiamque Maiestatem delatae sunt. Quapropter Maiestas sua statuendum iudicat, nequis Dominus aut Nobiles publicam viam in suo territorio coangustare, vei indebita ali. qua exactione infestare praesumat; contra facientes autem poena in turbatores prouentuum Regiorum, publicis Regni constitutionibus decreta puniantur. Praeterea cum non modo omnibus Comitiis, sed et extra ea singulis fere annis, graues tarn Comitatuum, quam priuatorum Regnicolarum, ad Maiestatem eius delatae fuerint querelae, de militibus Maiestatis suae, praesertim vero equitibus Hungaris, eo, quod dum sub aestatis initio, equos suos ad pascua deducunt, colonis villarum, in quos diuertunt, varia damna et iniurias inferre soleant: Caesarea Regiaque Maiestas sua benigne postulat, ut sub hac praesenti Diéta certi Commissarii seu arbitri ex parte Comitatuum constituantur, iis vero Maiestas quoque sua aliquos ex militari ordine adiungat, hi-