Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 259 fore Status et Ordines, ut sua Maiestas supplicem libellum haeredum memoratorum coram se perlegi faciat, quo exactius totum rei statum cognoscat. At Franciscus Jakosytth se ex Arce praedicta neminem eiecisse, neque praefatos foemineos haeredes in eius dominio unquam fuisse, ideoque spoliatos dici non posse asserit, et Maiestatem Caesaream pie defunctam, recepta ad se evictione, Castrum sibi inscripsisse, ideoque jure ordinario secum agi debere respondet; qua in disceptatione Maiestas sua Caesarea clementer quod justum erit deliberet. Caeterum Waywodae Nazadistarum et milites praesidii Comaromiensis, scriptis ad nonnullos Comitatus litteris, conquesti sunt, sibi jam a quinquaginta mensibus stipendium non fuisse solutum, et se nudos, omnium rerum egenos, fame laborare, simulque protestantur, se, loco deserto, alio migraturos. nisi debitum stipendium eis numeretur. Itaque Status et Ordines totius Regni bumiliter supplicant, dignetur providere, ut stipendium debitum eis persolvatur, et deinceps certiora dentur stipendia, ne locus ille maximi ante alios momenti periclitetur. Queritur etiam Stepbanus Illyesliazy contra, dominam viduam olim Petri Erdeody, et íilios ejus Thomam et Petrum Erdeody, quod ipsum porcioue sua in Castro Kermend babita, quae eum optimo jure concernebat, sine ullojure violenter exclusum, privaverint, et supplicat ut Maiestas sua bona sua sibi ablata, in integrum per Supremum Comitem et Capitaneos suos sibi restitui mandet, violentiam vero et damna inde secuta jure extraordinario sub bac Diaeta, vel in primis Judiciis postbac celebrandis, extra omnem seriem aliarum causarum, revideri, lataque baec sententia, contradictione, inhibicione et repulsione non obstante, executioui demandetur. Relicta quoque Andreae Tarnoczy contra eandem viduam Domini olim Erdeody et íilios eius conqueritur, quod domum eius in oppido Kermend babitam, nocte intempesta armatis manibus iuvadi jusserit, et istbic omues res eius, pecuniam, vestes, res aureas et argenteas; ad valorem sex millium florenorum, violenter ademerit; atque itidem supplicat, ne Maiestas sua lioc inultum patiatur, sed ipsam spoliatam eodem 17*