Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1574. MÁRCZIUSBAN

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. I. 1573. Deczember 10. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Maximilianus secundus, Dei gracia electus Romanorum Imperator, Semper Augustus ac Germaniae, Hungáriáé, Bo­hemiae etc. Rex etc. Prudentes et Circumspecti fideles nobis dilecti. Quum publica Regni istius nostri Hungáriáé, parciumque ilii sub­iectarum negocia requirant, ut ea, quae ad eiusdem ulterio­rem defensionem, salutem et permansionem pertinent, Statibus et Ordinibus eiusdem quamprimum in medium proponamus, et habita cum eis super illis omnibus matura deliberacione, ea concludamus, quibus publico Regni eiusdem, fideliumque subditorum nostrorum bono quam optime, rectissimeque consul­tum esse possit : necessarium esse duximus, ut generalem, lio­rum ipsorum negociorum causa, Conuentum, pro octaua die festi purificacionis Beatae Mariae Yirginis, hoc est decima die mensis februarii anni proxime sequentis, ad Ciuitatem no­stram Posoniensem indiceremus, eique, Deo dante, nos ipsi­met praesimus, aut si, quod Deus auertat, aduersa aliqua pro­hibebimur valetudine, vel aliquid aliud grauioris interueniret impedimenti, loco nostri Serenissimum Principem Dominum Rudolphum Regem Hungáriáé etc., filium nostrum charis­simum, mittamus. Quapropter Fidelitati Yestrae firmiter commitimus et mandamus, ut ad generalem eiusmodi Conuen­tum certos nuncios vestros, cum plena auctoritate agendi et

Next

/
Oldalképek
Tartalom