Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 255 quae in eorum agriculturis aut allocliis propriis proveniunt, non exigantur, Maiestas sua Caesarea benigne annuere velit, juxta priores articulos, et compescere insolentiam Tricesimatorum, in partibus Regni superioribus existentium; in bis autem partibus, praecipue Soproniensiuin, qui ex iis etiam commeatibus, quae ad usum Dominorum in Aula nonnunquam residentium vebuntur, aut ex allodiatura Dominorum, aut Nobilium in fines Stiriae vel Austriae educuntur, tricesimam exigunt, eo, quod sibi a Camera iuferioris Austriae datam instructionem asserant; cum tamen Tricesimae nunc per Austriacam Cameram usurpatae in Ungaria et Sclauonia sint, neque aliunde quam a Camera Ungarica pendere deberent; quibus abusibus Maiestas sua Caesarea benigne occurrat, et articulos superinde editos observari jubeat. Ac Arces ad Austriam oppignoratas, nec non tredecim oppida terrae Scepusiensis, aut redimenda esse patiatur, aut modum et remedium similibus occupationibus, malisque avertendis reperiat. Comitatus Castriferrei supplicat pro Capitulo eiusdem loci, una cum sigillo et protocolo Sabariam, velut tutiorem locum transferendo, cum eius bona eis Rabum fluuium maiori ex parte babeantur, ne cum Capitulares se Turcis Tributarios reddiderint, et istbic privilegia Regnicolarum conserventur, ea per bostes auferantur. Et quia idemComitatus fluuium Rabum caesis arboribus obstruere coactus est, et etiam particulari insurrectione eandem obstructionem tutari consueuit, neque tamen propriis facultatibus ad id sufficit; dignetur Maiestas sua Caesarea ad loca per quae est transitus: Ikerwar, Rum, Hydwegb, Kermend et Chyakan, aliquem militum numerum cum stipendio deputare, aut Dicam eius Comitatus eo deputare, ut eo magis bosti praecludatur aditus, ad loca eis fluuium adbuc securiora. Et similiter ad sanctum Gothardum et Castellum Zentbersebetb noviter erectum, Maiestas sua dignetur itidem de praesidio clementer prouidere. Et cum Comitatus Soproniensis suos milites continuos in Bodonbel teneat, neque tamen praesidium illud sufficiat, ad districtum Rabakeoz defendendum, dignetur Maiestas sua Caesarea ad minus viginti quinque pedites eo deputare. Castrum Kermend, in faucibus liostium positum, ne