Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

248 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS severissimis prohibitionibus averti deditio queat, nisi admoto exercitu (quo sane nullum videtur aptius remedium) recepta­cula latronum, ut sunt Berzencze, Zecben et Seghesd expu­guentur. Quod antea tempore Imperatoris Ferdinandi, piae memoriae, extra foederis Turcici violationem, recepto per nostrates Castro Hegyesd fuit factum, et nunc quoque boc posset, certis módis in porta Turcica excusari. Maiestas itaque sua Caesarea clementer ex iis dijudicabit, deditiones eiusmodi non esse spontaneas, sed coactas; atque ideo Status et Ordi­nes Regni neque bona dedentium confiscari, neque personas compraebendi posse statuere possunt; sed Maiestati suae Caesareae per viscera misericordiae Dei supplicant, ne eos de­serere, sed potius contra insultus istos bostium , non tantum defensivo belli genere, verum etiam illatis copiis, ab interitu, ad quem deditiones tendunt, vindicare velit, ne crudeles Tur­cae ipsos Regnicolas, non justo aliquo exercitu, sed pedite la­trociniis assueto, prorsus deleant, aut certe sub jugum ra­piant, et deinde vicina Maiestatis suae Regna in eadem peri­cula incidant. Porro Maiestas sua Caesarea modum et viam ineundam censet, qua excursiones ab equitibus Baronum et Nobilium in Turcicam ditionem fieri solitae prorsus cessent, propterea quod frequentibus tam ex porta Turcica, quam a Passa Bu­densi quaerelis occasionem praebeant, ut bostes irritati tanto crebrius excurrant, et sua quantumvis atrocia facinora facile excusent; ideoque dignum videatur, ut eiusmodi malefactores et praedones nemo teneat; sed potius ubique puniantur; Sta­tus et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae humiliter re­spondent, equites illos de quibus ea mentio fit, Maiestati suae Caesareae non minus ac Magnatibus inservientes, honestiore militiae nomine dignos esse, nisi enim illi cum aliis limitaneis sese hostibus objicerunt, jam de [ipsa Ungaria actum fuisset j et sane si a Magnatibus illi non tenerentur, commodum qui­dem ea res privatum augeret, postquam Domini sumptibus quos illis alendis impendunt, parcerent, idque Turcis esset expetendum ne quemquam haberent resistentem, sed cum id publicis rebus et communi defensioni magno detrimento esset, animandi magis Barones ad militiam exercendam, arcendos-

Next

/
Oldalképek
Tartalom