Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 245 Agriensi Status et Ordines Regni supplicarunt, ita nunc bumiliter repetunt, ut quando Capitulum ipsum omnes fere suas decimas et quartas, quibus ipsum vix posset carere, tenui praecio, ad necessitates Maiestatis suae, locare sólet, Maiestas sua Caesarea ex aliis multis decimis unas districtus Zerencb decimas, Capitulo ipsi ad suam sustentationem iu specie percipiendas clementer permittat. Ubi vero Maiestas sua Caesarea postulat, ne illa quorumvis allegatio admittatur, quod numerus portarum imminutus sit. et ideo minorem militum continuorum numerum teneat: supplicant bumiliter Status et Ordines Regni1, ne Maiestas sua Caesarea id statuendum postulet; nam cum de unius Diaetae, usque ad alterum terminum biennii, aut aliquando triennii tempus intercedat, fieri interea sólet, quod peste, depopulationibus, iucendiis, et aliis adversis casibus numerus colonorum diminuatur, continui vero tales equites, ratione colonorum teneri debeant; iustum est ut proportio in ea re servetur. Ut tamen continuum ab omnibus sub poena dupli in anno 1567. sanciti aequaliter servetur, Regestum portarum supremo Capitaneo ex Camera kungarica erit extrabendum, sic enim Regnicolae commodius futurum arbitrantur, quam a Yicecomite, eo quod tam Dicatores, quam Yicecomites illud Camerae sub sigillo tradere consueveruut. Eiusdem autem continui distributio, juxta articulos priores, Supremo Capitaneo et Yicecomitibus erit committenda. Qui vero forent negligentes, vel recusareut buiusmodi continuum tenere, cogantur per ea media, quae nunc Maiestas sua Caesarea postulat. Porro admonitionem Maiestatis suae Caesareae, uti piam et rectam, Status et Ordines Regni aequi, benique consulunt, ne continuos equites ex miserae plebis contributione sed propriis sumptibus alant. Yerum cum unicuique qui es et melior suorum subditorum coudicio cordi esse debeat; et plurimum laboris sit impendendum, ne'illi ultra vires et facultates suas nimiis oneribus praemantur: propterea Maiestas sua Caesarea boc pium et salutare consilium, Regnicolarum conscientiae et industriae benigne relinquere velit. Quibus sane opera erit adbibenda, cavendumque omni studio, ne subditi