Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS APRIL HAVÁBAN. 243 bonorum suorum operas petijt converti ad Castrum Sancti Benedicti, ante montanas Civitates oportuno loco situm, simul­cum continuis, ratione eorundem bonorum tenendis equitibus. Dominus autem Nadasdy ex omnibus suis bonis laboratores ad Papam mittet, ei vicinam, et coloni etiam ad eam Arcem pertinentes, eo serviant. Quia etiam Arces ad Austriam im­pignoratae, utpote Kewzegh, Kysmarton, Frakno, Borostkyan­keo, Kabold et Zarukeo, ad frequentissimas Regnicolarum peticiones nondum redemptae sunt; denuo humiliter instant, ut illas Maiestas sua redimi patiatur, et interea donec id fiet, coloni eorum locorum onera et servitia, ac gratuitos labores in medium Ungarorum praestent, sicuti tempore quoque im­pignorationis fűit reservatum, idque in Articulis anni 1567. Maiestas olim Caesarea foelicis memoriae clementer approba­vit; et signanter ad obstructionem Habi fluminis pertinentiae, Arcis Kewzegh attribuantur, quum id in ipsorum quoque, non­minus quam Ungarorum commodum fiat. Ad Arcem autem Sirok et ad Kyswarda bona eo pertinentia, et illa quae bona sua propria sunt, et nunc ad eandem arcem possidentur, labo­rabunt, in quibuscunque Comitatibus sint. Ilii vero labores, qui ante ad Arces Somoskew, Dywyn et Kekkeo fuerant ap­plicati, postquam Arces illae iam amissae sunt, deputentur ad Zolium et Corponam. Quod vero Maiestatem suam Caesaream laboribus duo­decim dierum contentam esse Regnicolae postulant, id propte­rea faciunt, quod misera plebs hincinde varié distracta plures praestare nequeat. Capitanei enim tantam sibi licentiam usur­parunt, ut non considerata afflictae plebis ruina, nihil praeter­mittant, quod illis extremam adferat perniciem. Praeter enim assiduos labores, tam Turcis, quam nostratibus praestari so­litos, milites in villás deducuntur, atque isthic gratuito victi­tant, direptis omnibus rebus et commeatu, alii rursus noui, et illis exeuntibus, tertii rursus ordinis et quarti milites, non minorem exercentes praedam, succedunt; ita ut miseris homi­nibus nihil quo cum conjugibus et liberis vivant, relinquatur. In partibus autem Canisae Dominus Andreas Kilman omnes fere Dominorum et Nobilium villás ac Nobiles ipsos unius ses­sionis, militibus distribuit, ut illa prae caeteris pauperrima 16*

Next

/
Oldalképek
Tartalom