Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FERItUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HA.VABAN. 241 quo orclinario processu, ventilari et decidi postulat; dignetur scire Maiestas sua, eam esse Nobilitatis Ungaricae primam praecipuamque libertatem, antiquissimis Regni decretis sancitam, ac inveterata consuetudine receptam et approbata-n quod etiam Maiestas sua Regia factum suum proprium suis modis et terminis iure prosequatur. Qua libertate, aliis sensim labescentibus, bactenus Nobilitas ipsa semper usa est. Processus autem ille, de bonis Magnatum in semine deficientium révidendis, simplex et planus ac extraordinarius, qualem Maiestas sua Caesarea nunc requirit, ante quinquagesimum annum per abusum quendam fuit introductus, quando Illustris Dux Laurentius ab Wylak sine haerede decessisset, qui Processus in bonis Nobilium nunquam fuit obseruatus. Itaque Nobilitas ipsa eam libertatem nunc quoque mordicitus existimat retinendam, et supplicat Maiestati suae Caesareae, una cum caeteris Statibus et Ordinibus ne quippiam velit innovatum; sed potius illum quoque de bonis magnatum revisionis extraordinariae abusum antiquare, atque adeo bona quorumcunque in semine deficientium benemeritis kominibus sine difficultate conferre, neque diversarum ac dubiarum informationum ambagibus animos fidelium suorum, quod plerunque accidit, alienare. Quid enim prodest Maiestatem suam Caesaream eiusmodi bona aliis non donare, cum interea neque fisco applicari possunt, nisi longo iuris processu, qui aetatem hominis aut saeculum requirat priusquam terminetur, et interim exitus sit prorsus incertus , et minimi lucelli ? adeo ut non admodum utile, et cum quadam invidia conjunctum sit fiscum pro illis lites intentare. Maiestas igitur sua satisfaciet omuibus bonis, si in hac parte liberalitatem veterum Regum Hungáriáé, atque ipsius avi sui Sacratissimi Imperatoris Ferdinandi gratissimae memoriae imitari potius, quam informationibus illis iuniti voluerit. Quod etiam ut clementer praestare velit, omnes Status et Ordines unanimiter supplicant. Abroget etiam Maiestas sua Caesarea novam illam consuetudinem nunc abusive introductam, qua nomine fisci in sedibus Comitatuum de bonis Nobilium in sequestrum ponendis lites intentantur, quum antiqua Decreta non fiscum, sed donatarios pro sequestro litigare posse contineat. Magyar- Országgyűlési Emlékek. VI. 16