Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

238 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS genitorem obseruandissimum diuum imperatorem Maximilia­num monuisse meminit) sibi ipsis hoc loci ulterius haud deesse, sed in boc praesenti conuentu adminus quatuor ex dictis Ma­iestatis suae consiliariis Hungaris eligere, et nominare velint, quorum duo Maiestatis suae aulam sequantur, reliqui vero duo interim, dum Maiestas sua Yienna aberit, praefato sere­nissimo arcbiduci Ernesto adsint ac utrobique continue, donec scilicet alii in eorum, qui recessuri sunt, locum surrogentur re­sidentes, consultandis tractandisque negotiis illis mere Hunga­ricis, utpote iustitiam, iura, libertatesque regni ac, si quae alia eius generis sunt, concernentibus, incumbant. Quod reliquum est Maiestas sua íidelibus Ordinibus et Statibus Caesaream Regiamque suam gratiam benigne defert. Kivül : Propositio dietae Posoniensis 1578. Die altima februarii statibus Hungáriáé exhibita. (Egykorú másolata a bécsi állami levéltárban.) YL 1578. Márczius 13. A pozsonyi országgyűlés első fölírató. Postquam Status et Ordines Regni Ungariae Maiesta­tem Caesaream, Dominum ipsorum elementissimum , necessa­riis et ad ipsorum salutem et incolumitatem pertinentibus ex causis, diutius quam ipse sperarat, et Regnicolae expecta­bant, abfuisse, atque in exteris etiam Regnis et Dominiis suis post immaturum bonisque omnibus dolendum obitum Sacratis­simi Imperatoris Maximiliani, genitoris sui, Domini vero ipsorum et Regis clementissimi, non aliud egisse animadver­tunt, quam quae tuendis, defendendisque ipsis vei maximé fo­rent opportuna et necessaria:. idcirco Maiestatis suae Caesa­reae absentiam ita ferunt aequiore animo, ut fausto optatoque eius adventu recreati, una ea consolatione sustentetur, quop Maiestatem suam Caesaream, in lioc foelici suae gubernationis initio, ac praesenti eorum Conventu, grauissimis eorum calami­tatibus, ad quas per attrocissimos Christiani nominis hostes redacti sunt, aut desideratum finem, aut certe haud dubiam melioris fortunae spem allaturam confidant. In quam quidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom