Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

157 8. FEBRUAR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁB\N. 235 Et quia Caesarea Regiaque Maiestas serenissimis prin­cipibus archiducibus Carolo et Ernesto, liuic quidem Hungá­riáé, illi vero Croatiae et Sclavoniae, uti supra dictum est, confiniorum administrationem concredidit, Maiestas sua id ipsurn dictorum regnorum suorum statibus significandum du­xit. Eosdem beuigue clementerque requirens, ut in bis quae ad rem bellicam et confiniorum tuitionem pertinent: eiusmodi sunt exactio, administratio et distributio, tam operarum siue laborum gratuitorum ac pecuniae eorundem loco soluendae, quam continui; victualium item et bombardarum, aliarumque rerum bellicarum vectura, generalis et particularis insurrectio, deditiones colonorum ac aliorum, qui se Turcis tributarios reddunt, et si quae praeterea sunt bis similia. post Caesaream itegiamque Maiestatem suam, in praefatos archiduces, videli­cet Hungari in serenissimum principem dominum Ernestum, Croatiae vero et Sclauoniae status ac regnicolae in serenissi­mum principem dominum Carolum respiciant, ac serenitati­bus eorum debitam in omnibus obedientiam praestent. In cae­teris autem rebus et negotiis ad regni istius gubernium et iustitiae administrationem spectantibus,ad Caesaream Regiam­que Maiestatem ac eos, quibus Maiestas sua earum rerum cu­ram demandauerit, recursum suum babeant. Necessarium quoque érit, ut in boc praesenti conuentu, de victualibus praesertim ad arcem Canisiensem conueliendis tractetur. Neque enim obscurum est, quantum haetenus in­commodi, ob eorundem penuriam, miles perpessus sit, ac quae inde miserorum colonorum secutae sint oppressiones et vexa­tiones. Quibus rebus cum Maiestas sua opportunum adhiberi cupiat remedium, fideles regnicolas clementer hortatur, ut praeter victualia, per Maiestatis suae commissarium ad hoc destinandum, coempta vel coemenda, ipsi etiam regnicolae de praediis et colonis suis bonam huiusmodi victualium quanti­tatem comparent, et ad loca finitima, quae illis maximé indi­gebunt, praesertim vero Canisiam. ut quae licet in eiusdem conseruatione plurimum momenti positum sit, prae caeteris summa laborat penuria, convehi curent. De pretio vero, quo victualia illa militibus subministrari, tum etiam de mercede, per commissarium vecturae ratione soluenda inter se conueni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom