Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRUÁR, MÁUCZ1US, ÉS ÁPKIL HAVÁBAN. 219 uiam iri, ac inclytum istud regnum, unacum caeteris prouinciis eidem adiacentibus, ab buiusmodi quotidiana inuasione, depopulatione ac, quem inde baud intempestiue timendum esse prospiceret, totali interitu vindicari posset; atque in eum finem Maiestas sua omnes aerarii sui prouentus, ac quidquid ex aliorum quoque regnorum et dominiorum, ipsiusque sacri imperii subsidiis coliigere potuit, buc impenderit. Nibilominus tameu cum id omue, immeusis illis sumptibus, qui Maiestati eius pro afflictissimi sui Huugariae regni defensione sustinendi fuerunt, minimé sufficeret, equidem coacta fűit ingens aes alienum contrabere. Quod denique immature ac tum Maiestati suae, tum bonis omnibus merito acerbissimo eiusdem domini genitoris sui obitu, in Caesaream regiamque eius Maiestatem deuolutum est, adeoque tam ab usuras, quae huiusmodi debitorum, necdum solutorum ratione praestandae sunt, quam alias, quibus Maiestas sua oneratur, multiplices expensas et erogationes quotidie grauius efficitur. Ita quidem, ut eiusdem aeris alieni dissoluendi ratio, Maiestati suae sine regnorum et dominiorum suorum ope atque subsidiis, et iis quidem non exiguis, difficillima futura sit. Quae cum ita se habeant, Maiestati quidem suae plus satis causae esset, tum ad necessariam limitum defensionem et seeuritatem, tum etiam debitorum illorum solutionem amplum aliquod subsidium postulandi. Nam cum Hungari hosti ac periculo proximi sint, utique non immerito id studere debent, ut suo exemplo aliorum etiam Maiestatis suae regnorum et prouinciarum ac ipsius sacri imperii Ordines et Status, (quos in proxime praeteritis comitiis non contemnenda subsidia decreuisse, fideles regnicolae non ignorant) ad conferenda inposterum etiam, pro ipsorum tuitione et securitate, auxilia tanto alacriores reddantur, atque Maiestas eius íidelibus suis regnicolis ob dignos respectus hoc tempore benigne parcere, neque tale quid ab ipsis petere decreuit, quod ipsorum facultates excedere videri possit. Cum igitur decreta superiori anno septuagesimo sexto biennalis contributio, ad festum diui Michaelis proxime praeteritum expirarit, Caesarea regiaque Maiestas benigne postulat, ut inchoando ab eodem diui Michaelis festő, subsidium