Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

214 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Hungáriáé statu, multis et praecipuis de causis, generalem Conuentum, Statibus et Ordinibus eiusdem Regni Nostri Hun­gáriáé, duximus promulgandum, illumquae ad decimum sex­tum diem proxime futuri mensis Octobris, in festő scilicet beati Galli Confessoris, in Ciuitate nostra Posoniensi, rite ce­lebrandum, cui Nos quoque, Deo volente, personaliter inter­esse proposuimus. Quapropter Fidelitati Vestrae, harum serie, firmiter committimus et mandamus, ut ad diem praenominatum, vestros nuncios, cum pleno mandato et autboritate, ad dictam Civitatem Nostram Posoniensem, expedire debeatis, qui in tempore adesse, atque inter caeteros fideles Regnicolas No­stros, omnia ea, quae saluti et permansioni publicae accomoda visa fuerint, in medium proponere, et consulere, et Nobiscum una finire et concludere possint. Secus, sub poena in Decreto expressa, non facturi. Datum Viennae, secunda die mensis Decembris. Anno Domini millesimo quingentesimo septuage­simo septimo. Rudolphus. Nicolaus Istuanffy. Kiviíl: Egregiis et Nobilibus Vice Comifci, Juclicibus ac Uniuersi­tati Nobilium Comitatus Scepusiensis, etc. fidelibus nobis dilectis. (Eredetije Szepesmegye lóvéitárában.) II. 1577. Október 3. Királyi leirat, mely az országgyűlésnek október 16'-ra kitűzött megnyitását november lo-re halasztja. Rudolphus secundus, Dei gratia electus Romanorum Imperator semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bo­kemiae etc. Rex, Archidux Austriae, Dux Burgundiáé, Comes Tyrolis etc. Prudentes et Circumspecti, fideles Nobis dilecti. Consti­tueramus, ad decimum sextum diem praesentis mensis Octo­bris , generalem Dietam Posonii, cum Statibus et Ordinibus Regni Nostri Hungáriáé, celebrare, eamque iam antea pecu­liaribus litteris Nostris promulgaueramus, sicuti id ex litteris Nostris, nuper ad vos datis, intelligere potuistis. Sed tum ob

Next

/
Oldalképek
Tartalom