Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

176 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS informationem capi curauit, Maiestas sua ea aecepta. utrum vei illud destrui, vei conseruari magis ex Regni utilitate futu­rum sit, deliberabit. Ac si intertenendum videbitur, nec alia bona ad idem Castellum pertineant, quae intertentioni eius­modi sufficiant, Maiestas sua de iuuando praefato Chetneki ac prouisione hoc loci necessaria instituenda cogitabit. In reliquis articulis fidelium Statuum et Ordinum du­plicae insertis, quibus a Maiestate Caesarea Regiaque in spé­cié responsum non est, Maiestas sua conclusa ab ipsis statibus benigne approbat, Eosdem clementer hortans, ut liuic suae Maiestatis finali resolutioni humiliter acquiescentes, istius con­uentus, qui iam satis diu extractus est, conclusionem ulterius non differre, a Caesarea vero regiaque Maiestate sua quouis loco et tempore omnem gratiam et benignitatem expectare velint. (Eredeti fogalmazvány a bécsi állami levéltárban.) XII. 1576. Február 1-én. Miksa királynak, PetJiö János részére kiállitott, az ország­gyűléshez intézett megbizó levele. Maximiiianus etc. Reuerendi, spectabiles, magnifici, egregii, prudentes et circumspecti, deuoti et fideles dilecti. Commisimus praesen­tium exhibitori, spectabili et magnifico Joanni Pethew, comiti comitatus Soproniensis consiliario nostro et cubiculariorum nostrorum regiorum magistro, fideli nobis dilecto, ut nostro nomine vobiscum de certo negotio agat, quod ex ipso coram intellecturi estis. Quapropter vos benigne hortamur et requi­rimus, ut eidem consiliario nostro plenam ac indubiam fidem praestare, uosque in eo, quod propositurus est, concedendo tam faciles atque promptos exhibere velitis, uti nobis plane pollice­mur. Id quod nos benigno gratoque animo accepturi, et Cae­sarea regiaque nostra gratia quauis occasione recognituri sumus. Datum Viennae, die prima Februarii. 1576. (Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom