Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1576. JANUÁR- ÉS FEURUÁRUAN. 169 sum est contra eos usque ad brachium regale. Qua in re nihil contra leges Regni et per consequens, neque contra quorum­piam libertatem factum est. Leges enim regni in con stitutiombus praedictis, et prae­sertim anni 1548. non prohibent sed praecipiunt idiotas, qui ex licentia aliquorum dominorum terrestrium praedicatorum offitium sibi usurpant, per vicarios et archidiaconos, ex om­nium bonis pelli, et loco eorum constitui parochos catholicos. Idiotas autem vocant statuta regni eos, qui non sunt or­dinati ; et quod sacerdotes ac omnes ministri ecclesiarum non Brigae a non episcopis, sed in regno ab episcopis et eorum suffraganeis, a papa confirmatis, ordinari debeant, in iisdem annorum 1548. et 1550. constitutionibus habetur. Haec de concionatoribus. Ex numero dominorum secularium fűit citatus per fis­calem Joannes Balassa, at non ob eam causam, quod vei Au­gustanam vei quamuis aliam profiteretur confessionem, sed quia quendam Petrum Abstemium sacramentarium (quem comes Julius contra aliquot seria mandata Vestrae Sacratissi­mae Maiestatis in oppido Sempte fouet) semel atque iterum Tyrnauiam, in fauorem quorundam eius ciuitatis ciuium sac­ramentariorum induxit, et in suo hospitio concionari fecit. Citati sunt praeterea oppidani de Zered, nec ipsi tamen occasione religionis, verum propterea, quod quartam partém decimarum, quae ab ipsis Vestrae Sacratissimae Maiestati (archiepiscopatu vacante) debebantur, rapuerunt, quos conuic­tos, cum dominus ipsorum comes Julius a Salmis, nulla iuris via se defendere posse videret, per suos homines in hoc con­uentu contra fiscalem, hos tumultus excitauit, petens cassari processum ad instantiam eiusdem fiscalis factum. Ex liiis apparet nullám habuisse iustam causam domi­nos seculares, cur de vicario et fiscali ecclesiae Strigoniensis, aut quouis alio ecclesiasticorum conquererentur. Sed buius­modi querelam praetextum esse, quo tegunt suum consilium, ut facilius consequantur quod a Vestra Maiestate petunt, tan­quam legitimus de causis ad ea petenda inducti. Quod autem exponunt in sua supplicatione etiam tem­pore Diui Ferdinandi, liberum unicuique fuisse, tenere concio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom