Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1576. JANUÁR- ÉS FEfiUUÁUBAN, 165 VIII. 1576. Január végén. Az országgyűlésen jelenlevő világi rendeknek, a vallás ügyében« Miksa királyhoz intézett felirata. Sacratissima Caesarea et Regia Maiestas, domine cle­mentissime. Sub hoc generali conuentu proposita et in medium ad­ducta fuerunt quaedam iuditia spirituális fori, per quae plurimi ex dominis baronibus et nobilibas sese multifariam grauatos et oppressos esse asseruerunt. Pro quibus in posterum tollen­dis, quum nobilitas, cum baronibus ac aliis statibus regni consensisset, domini praelati et status ecclesiasticus dissentire coeperunt, neque ullo pacto adduci potuerunt, ut cum aliis ima sentirent; quam ob causam coacti sumus nos seculares ad Maiestatem Vestram Caesaream confugere, et grauami­nibus nostris remedium poscere ; supplicantes liumillime, ne Maiestas Vestra Caesarea hanc nostram in hac re dissensio­nem in maiam partém vertere velit. Cogimur enim pro defen­dendis libertatibus, simul et religione ac conscientia nostra hoc facere. Res autem sie se habet, quod dominus Nicolaus Telegdinus praepositus et vicarius Strigoniensis, parochos concionatores Augustanae confessionis, qui in bonis baronum et nobilium in comitatibus Turociensi, Lypthouiensi, Nittri­ensi, Trinchiniensi et aliis habentur, per fiscalem ecclesiae Strigoniensis in forum ecclesiasticum citandos curat; et non solum parochos, verum etiam ipsos dominos terrestres, nisi ad instantiam fiscalis comparuerint, usque ad impetrationem bra­chii regalis vexat. Et quia in decreto tercio Wladislai regis, articulo 34. (cuius exemplum praesenti nostrae supplicationi adiuugimus, et cui nulla contraria constitutio unquam facta est) fiscales ecclesiarum, consentientibus etiam dominis eius temporis praelatis sublati sunt, et hisce temporibus, nescitur quomodo, in forum ipsum ecclesiasticum, occulte intrusi irrep­serunt: nos nihil noui constituere volentes, eidem decreto in­haerere voluimus, atque hunc abusum irrepticium pati nolui­mus; cui nostrae iustae, ac aequitati consonae postulationi ac

Next

/
Oldalképek
Tartalom