Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

162 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS strum charissimum, vestro nomine, vobisque adstantibus, multo etiam liberiorem sermonem habitum fuisse intelligimus. Quae quidem tanto maiori animi molestia accepimus, quo minus, id ut fieret, per nos quicquam bactenus causae dátum esse arbi­tramur. Etenim ab eo tempore, quo afflictissimi istius regni gubernacula suscepimus, nihil aeque, ac eiusdem regni, ve­strumque omni um salus, incolumitas atque defensio nobis curae fűit, neque ea in re ullis vei animi vei corporis labo­ribus pepercimus, sed uti publice in regni istius reliquiarum conseruationem, quicquid vei ex regnorum et dommiorum nostrorum.hae reditariorum,vel sacri imperii subsidiis, vei etiam aliunde colligi potuit, huc alacriter conuertimus, tum etiam priuatim in id incubuimus, ut singulis regnicolis nostrum erga se clementiae affectum, quauis occasione, benigne declarare­mus. A quo nostro paterno studio atque cura nec in posterum nos recessuros esse, vobis plane polliceri potestis. Quod vero ad rem ipsam spectat, equidem nobis nullius hoc loci institutae nouitatis conscii, neque eius, de quo tanto­pere conqueremini, in supplicatonibus vestris expediendis hactenus obseruati modi atque ordinis authores sumus, sed quod a diuo olim imperatore Ferdinando, genitore nostro colen­dissimo, augustae memoriae, per manus nobis traditum,et a vo­bis quidem ipsis in aliquot dietis, praesertim vero praeteriti anni sexagesimi noni, quo tempore eius rei rationes vobis expo­suimus, non modo non improbatum. sed decreto quoque publico confirmatum fűit, secuti sumus; ea quae iustitiam, iura, liber­tatesque regni concernunt, in Hungarico , quae cameralia in camera, bellica vero in bellico consilio expediendo. Neque sane videmus, quanam ratione in eiusmodi bellicis et camera­libus negotiis, ut quae ad nos potius, quam quemuis alium spe­ctant, mutatio aliqua, citra magnum confusionis et difficultatis periculum institui, bellicaque illa et cameralia Hungáriáé, a caeterorum regnorum et dominiorum nostrorum negotiis, quae eiusdem qualitatis sunt, separari commode possint; praesertim regni Hungáriáé rebus ita constitutis, ut suae defensioni mi­nimé sufficiat, sed aliunde magna auxiliorum et sumptuum pars, nedűm belli, sed pacis etiam tempore, subministranda sit. Accedit et hoc, quod cameralia plaerunque non sine ca-

Next

/
Oldalképek
Tartalom