Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN'. 159 aliquo modo exacerbatos reddit) propter afflictum huiu& regni statum multum discriminis sustinere coguntur, quia tamen clades illae non modo ex Maiestate Vestra non proficiscuntur, sed potius per eandem pro viribus propulsantur et subleuantur, ac tantum absit, ut Maiestas Vestra alicuius tyrannidis insimulari possit, quod baud dubie pul)lico totius terrarum orbis testimonio, si aliquo forte modo peccare videatur, certe dementia potiust quam seueritate aut rigore, nedűm tyrannide peccare, abunde satis constet; idcirco, ad cauenda maiora, quae leui occasione aliqua, praesertim praesenti rerum et temporum statu, subsequi possent, inconuenientia, ipsis statibus et ordinibus huiuscemodi immodestia, positis eisdem ab oculos, quam maximis, quos Maiestas Vestra pro salute,[incolumitate et defensione ipsorum in dies sustinet, corporis et animi laboribus et paterno, qua imiuersos et singulos prosequi sólet, benignitatis et clementiae affectu, beneficiisque ac meritis in regnicolas ac regni reliquias, posthabitis quibuscunque fortunarum et rerum difficultatibus, per utramque fortunam alacriter collatis, conuenienti modo exprobranda; annexa autem supplicationi ipsorum protestatio, cum omnino de publicis rebus deliberandum sit, id autem extra conuentus publicos plane fieri nequeat, omnibus módis videtur eleuanda, serio eisdem inculcanclo Maiestati Vestrae buiuscemodi ordinum et statuum insolentiam non immerito tanto magis displicere, quanto minus de iisdem tale quippiam promerita videatur, quantoque maiori cura ipsorum commodis inuigilare, ac quoad rerum et temporum conditio fert, uniuersis ac singulis satisfacere contendat, si quid autem querelae ad Maiestatem Vestram deferendum, vel contra eandem proponendum sit, illud ea modestia instituendum esse, ne authoritatem Maiestatis Vestrae quam merito prae oculis semper babere, et maximi facere debeant, flocci pend ere, vel Maiestatis Vestrae benignitate abuti videantur, eosdem status et ordines. enixe hortando ab eiusmodi inconuenientiis, in manifestum Maiestatis Vestrae contemptum vergentibus , íidelibusque subditis plane indignis, deinceps abstinere, ac prout ipsorum offitio conuenit, in posterum aequiores sese exbibere velint; minimé dubitando, quin Maiestas Vestra suo vicissim officio baud quaquam de-