Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
1575. JANUÁli- ÉS FEBRUÁRBAN. 155 quam omnibus omiiium nationum subditis suis conseruare iu talibus solct, uobis quoque benigne praestare. Nam cum 0111-nes aliae prouinciae suos habeant apud Maiestatem Vestram sacram cancellarios et consiliarios, cum quibus Maiestas Vestra sacra earum negotia, ab aliorum regnorum et prouinciarum negotiis. et officialibus distincte tractare, et per eos responsa dare soleat; soli videmur Hungari relicti, qui cum pro bono reipublicae Cbristianae sanguinem in dies fundamus, et pro fide erga Maiestatem Yestram sacram non bona tantum et facultates amiserimus, sed ad extrema unacum liberis et coniugibus, adeoque patria ipsa redacti esse videamur, bac libertate intra paucos annos spoliati sumus, libelli enim supplices, quas Maiestati Yestrae sacrae exbibere solemus, alii in aulicam cancellariam, alii bellicum consilium, alii aulicam cameram, alii alio sparsim diriguntur, ubi eas vei longo spatio inuestigare nequimus, tantum abest, ut responsi aliquid obtinere queamus, sed cursitationibus, sumptibus, ac nimia mora fatigati, re infecta domum reuerti bactenus coacti simus. Unde domine clementissime factum est, ut in kodiernum diem nulla pars calamitatum nostrarum ad aures Maiestatis Yestrae sacrae debita ratione peruenerit, nec nos ullum malorum leuamen senserimus. Quod qua culpa nostra commeruerimus, qui in fide erga Maiestatem Vestram sacram, adeoque uniuersum Cbristianum orbem, cum discrimine vitae, patriaeque salutis fuerimus, et futuri sumus quamdiu vixerimus constantissimi, ut libertás et ordo, quae aliis prouinciis Maiestatis Yestrae sacrae integra seruatur, nobis solis abrogetur, nescimus; praesertim, cum Maiestas Vestra sacra babeat in hoc quoque regno suo, cum cancellarium, tum consiliaros, quorum opera Maiestas Vestra sacra res nostras, qui neque de Germanicis, neque Bohemicis, aut aliis peregrinis rebus, sed domesticis tantum necessitatibus, adeoque aerumnis, quibus praemimur Maiestati Yestrae sacrae supplicare soleamus, clementer tractare, et unacum iis, gratiosam nobis de omnibus resolutionem facere possit, Quare Maiestati Vestrae sacrae supplicamus denuo, dignetur iam tandem praecibus et lachrymis nostris flecti, et magnitudine calamitatum, quibus praemimur, pro amore omnipotentis Dei, affici, et pristinam consuetudinem