Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.

1565 — 1572. 513 eos qui merebuntur, ablato a Capitaueis malefactoribus, si qui reperti fuerint, officio, Sua Maiestas Caesarea severe puniat, et de illatis damnis satisfactionem per suos impendi faciat. Ad avertenda tamen buiusmodi militum facinora plurimum mo­menti adferet, si Maiestas Caesarea cumprimis clementer curabit, ut tam Capitaneis, quam militibus, continue et expe­dite imposterum solutioues fiant. Ad quam provinciám obeun­dam Commissarii, infrascripti videlicet electi sunt. Ad Comitatum Varasdiensem: Egregii Franciscus Gre­goroczy et Gaspar de Druskoucz Nótárius Sedis Comitatus Varasdiensis. Ad Comitatum vero Zagrabiensem: Egregii Joannes Beryzlavych et Matbaeus Literátus Zalotbnoky. Ad partes vero Transcolapinas Croatiae: Egregii Wolfgangus Gyczy et Gaspar Perney. Ad Comitatum autem Crisiensem: Dominus Yicebanus Regni et Joannes Ruskocy Judex Nobi­lium Comitatus Crisiensis. Qui Commissarii electi et deputati ad Comitatum Varasdiensem, Varasdini, ad vero Zagrabien­sem Comitatum, Zagrabiam, ad partes autem Transcolapinas, ad Oppidum Ztlienycbnyak, ad Comitatum vero Crisiensem ad Bykzad convenire, et in locis praescriptis ad festum Beati Martini Episcopi proxime affuturum praesentes esse debeant. Qui omnes praescripti Commissarii Regni, super fideli illorum in praemissis executione, coram Dominis Banis et Domino Generali Capitaneo iuramentum praestent, interim autem Judices Nobilium dictorum Comitatuum miseros Nobiles, Sta­tusque et Ordines Regni in eorum processibus existentes, de adventu et termino, locisque praescriptorum Commissariorum ubique certificent. Et si qui ex miseris Nobilibus, praepediti inopia vel infirmitate, in praesentiam dictorum Commissario­rum accedere non possent, talium damna, per milites illata, Vice-Comites et Judices Nobilium fideliter resciant, ac Com­missariis praescriptis sub iuramento referant. Supplicant Status et Ordines praescripti Sacrae Caesa­reae et Regiae Maiestati bumillime, ut sua Sacra Maiestas, iuxta dementem oblationem, in proxime praeterito Conventu Posoniensi factam, ex voluntate et gratiosa annuentia ad id Serenissimi Principis Arcbiducis Caroli, Domini nostri clemen­tissimi, metas inter Carnioliam vel Caryntiam et Styriam ac JIagyar országgy. Emi. V.

Next

/
Oldalképek
Tartalom