Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.

508 HORVÁT- KS TÓTORSZÁGI GYULÉStifí praestiterunt, accepta a praefectis laborum extradata, ut a Viceprotlionotario Regni litteris praeceptoriis sub sigillo Regni, more in talibus semper observari solito, per Vicecomi­tes et Judices Nobilium per omnia oportuna remedia statim # et de facto ad praestandos praescriptos laboratores, eo quo deputati fuerint, et praesertim ad Hrasztowicza compel­lantur. Quantum vero ad pernecessariam victualium contribu­tionem, ad usum rei bellicae, in anni miilesimi quingentesimi sexagesimi septimi, Regni buius Slcavoniae Conventu imposi­tam, attinet, qui ea non praestiterunt, Vicecomites et Judi­ces Nobilium praefati, accepta extradata a Magistris Victua­lium, cum litteris perceptoriis Regni, ad praestanda statim compellantur. Quae victualia unusquisque Statuum et Ordinum Regni per eosdem Zagrabiam vel Varasdinum administrata, ex Varasdino Kapronczam, ex Zagrabia vero ad Ivanych deduci faciant. Et si quae ex eisdem Magistri victualium vendiderunt vel vendiderint, loco talium frumentorum nova coemant, pro futura necessitate finitimarum arcium. Item, quod publica constitutione certum precium omnium victualium decidatur, ne tam militaris conditionis hominibus, quam iis quoque, qui ea vendiderint, iniuria et damnum iufe­ratur. Status et Ordines huiusmodi limitationem victualium, ut Judices Civitatum et locorum tinitimorum una cum Capita­neis, qui in eisdem locis stationes habuerint, ad id deputandis, qui iuxta temporis conclitionem victualia ipsa omnis generis aestiment et venumdari faciant militibus. Qui vero victualia ipsa a miseris coloüis vi raperent, extra forum, tales raptores statim pro prima et secunda raptura per Capitaneos verberi­bus puniantur, et damniticati ex stipendiis illorum contenten­tur, pro tertia vero stipendiis priventur et ejiciantur. Qui Capitanei, ut miseros Colonos, victualia praefata administran­te?, a raptu hostium praecustodient. Universi vero Domini et Nobiles, Statusque et Ordines, locis íinitimis viciniores, per colonos ipsorum victualia, quae vendi poterint, administrari comittant; ne autem a talibus colonis victualia praefata ad loca finitima adimnistranda tri-

Next

/
Oldalképek
Tartalom