Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

470 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Maiestates suae, tam ex seripto prius per ipsos humiliter por­recto, quam ex sermone ipsorum coram Maiestate sua Caesarea et Regia facto, benigne intelligere potuerunt. Sed ut Maiesta­tes suae illas imposterum violari per quospiam non permittant, Status et Ordines Regni, quemadmodum alias frequentissime et instantissime postularunt, et Maiestas sua Caesarea ac Regia nunc pientissime se facturam obtulit, ita nunc quoque toto pectore effligatant, offerentes Maiestatibus suis utrisque, in omni rerum ac fortunae euentu, ea fidelitatis obsequia, quae a fidelibus subditis erga optimum Regem et Principem domi forisque promptissime praestare consueuerunt. Confidunt autem Maiestatem suam Caesaream, et Regiam; eorum, quae de huius­modi libertatis publicae conseruatione in hac Dieta iteratis vicibus tractata fuerunt, omni tempore et occasione bene memorem futuram, neque passuram, ut ulterioribus Regnico­larum querelis locus aut causa praebeatur; quod ut Maie­stas sua Caesarea ac Serenissimus quoque Rex Rudolphus et facere clementer velint, et perficere possint, Deus optimus maxi­mus Maiestatibus suis vires, roburque subministrare dignetur. Porro, quamquam Regnicolae ipsi, si integro Regno tran­quillaque et optima pace florerent, nouo ipsorum Regi, nunc recenter Corona sacrosancta insignito, conueniens donarium humiliter oíferre et administrare promptissimi essent; tamen quod in hoc rerum suarum miserrimo et turbulentissimo statu fieri potest, Maiestati suae Regiae, propensis animis, offerunt, nimirum pro singulis portis, iuxta proximam Dicationem con­numerare consuetis, ac iuxta modum ordinemque exigendi, nouissimo in conuentu decretum, singulum unum florenum Ungaricum, in duobus terminis exigendum, quorum alter erit festum Purificationis Beatae Mariae Yirginis, alter vero prima dies Augusti, anni instantis. Supplicant autem Maiestati suae Regiae humiliter, dignetur hoc ipsorum munus honorárium, pro rerum et temporum conditione, clementi animo suscipere, et aequi bonique consulere, cum plura, aut maiora offerendi, non ipsorum voluntas, sed facultas ipsis erepta sit. Praeterea, quoniam Sacratissima Maiestas sua Caesarea, in locum Dominorum Judicum ordinariorum, superiori anno demortuorum, alios substituere dignata est, et hac quoque in

Next

/
Oldalképek
Tartalom