Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
446 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Dominus Andreas Balasy Maiestati sue Cesaree humiliter supplicat, ut cum pro bonis Seredianis non paruam pecunie summám persoluerit, in literis tamen Maiestatis sue Cesaree neque nomen suum, neque Domine Coniugis sue sit insertum, neque euictio consueta addita fuerit: dignetur Maiestas sua Cesarea benigne tales literas ei dare, que tam sibi, quam Domine eius coniugi, eorum que posteris sint utiles, Sunt preterea in Comitatu Zaladiensi certa Castella Turcis fmitima, utpote Peleske, Zenthmihal, Ghetthye, Raik, et alia, que continuis Turcarum excursionibus quotidie obuia sunt; dignetur Maiestas sua Cesarea earum conseruationi aliquem modum adhibere, nam si illa peribunt, dicio quoque Maiestatis sue, quod Deus auertat, non parum damni et detrimenti capiet. Dignetur Maiestas sua Cesarea labores colonorum ad arcem Domini Stephaui de Bathor, Cherep vocatam, ad eandem arcem deputare, que et finitima est, et restauratione indiget, ac statuere, ne Agriam aut alio quopiam ille opere conuertantur. Similiter et colonos ad Buyak pertinentes, quam arcem nunc Turci habent. Dominus Joannes Peteo de Castello suo Kestel, et Dominus Joannes Balasfy de Castro suo Diuin protestantur, se non posse ulterius illa conseruare, cum paucissimos habeant colonos; et ideo, si quid illis mali euenerit, quod Deus auertat, sibi non imputari postulant. Supplicant etiam regnicole pro Dominis Michaele et Wolfgango Bydy, quorum parenti Maiestas olim Cesarea pie memorie, oppida Bereg et TVary dederat, nuue vero illa ad arcem Munkach applicata sunt. Et qui a illa duo oppida ad yalorem viginti millium florenorum estimata esse dicuntur, et de quinque millibus florenorum iam contentati sunt: Maiestas sua Cesarea etiam de restante summa dignetur eos aliquibus bonis contentos reddere, cum ipsos omnia sua, penes Maiestatis sue Cesarea fidelitatem amisisse non sit dubium. Ceterum supplicationes quasdam priuatarum personarum: vidue scilicet olim Ladislai Bady, Joannis Saffar, et aliorum plurium, cum hoc presenti scripto, Maiestatibus suis regnicole humiliter exibent; supplicantes submisse, dignentur