Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
444 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. deferuntur, tricesimam exigere non dubitent; asserentes se eara a Camera babere instructionem. Imo per Soproniensem Tricesimatorem etiam de victualibus Dominorum Prelatorum et Baronum, que Yiennam, aut liuc Posonium ad usus ipsorum proprios aduecta sunt, tricesima fűit exacta; cum tamen de iis tantum rebus et animalibus exigenda foret, que extra regnum euehi, seu educi, aut ex aliis locis et prouinciis in regnum questus causa, et non ex Nobilium agricultura (cuius eductio libera esse debet) inuebi et induci solent. Supplicant etiam Status et Ordines regni Maiestati sue Cesaree et Regie, de arce Selin, Domino Nicolao de Bathor restituenda, ut illi negocio iam tandem finis imponatur. Dignetur Maiestas sua Cesarea in hac Diéta omnes appellationes, tam Antonii Zekel, quam aliorum reuidere, ne que ex illis absque finali decisione, cum aliquorum damno, hereant. Decernunt etiam Status et Ordines regni, ut libertás Nobilium Predialium et colonorum Archiepiscopatus Strigoniensis, super non soluendis theloneis, tam iuxta diuorum Regum priuilegia, quam regni constitutiones, anno 1557. et anno 1563. editas, ubique per regnum obseruetur. Item ut robora et pali, in syluis Dominorum et Nobilium ad arcem Archiepiscopatus Wywar vicinis,' si ea in propriis bonis Archiepiscopatus non habentur, pro eiusdem arcis munitione succidi queant. Simili modo statuunt, ut libere et montane Ciuitates, antiquis suis priuilegiis per diuos Ungarie Reges ipsis concessis, in posterum quoque fruantur, nec ad soluenda thelonea cogantur, et, quantum fieri potest, ad ea tantum onera compellantur, que vires earum non excedunt. Preterea Maiestas sua Cesarea clementer meminit colonos Domini Francisci Tahy ad ad arcem Zomzedwara et Castellum Stubicza pertinentes, nuper rebellasse, Castellum per fraudem occupasse, liberos Domini Tahy illinc eiecisse, arcem quoque per aliquot menses ita obsedisse, ut nemini illuc ingredi, aut exire licuerit. Que res cum sit pessimi exempli, et contra decreta ac Nobilitatis libertatem, Status et Qrdines Regni Ungarie, petitioni fratrum suorum regnicol&-