Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
442 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. manifestum et Ecclesiis et libertati publice fit preiudicium, quum ab illis iusti prouentus sui per vim eripiuntur. De extraneis personis, que in eodem Agriensi Capitulo et aliis babentur, dimittendis, seu eiiciendis, adhuc regnicole humiliter instant, Quod ut faciant, cum alii precipuam causam probent. quod ut plurimum male se gerunt, tum vero Petrus Illicinus Italus, qui superioribus annis per Reuerendissimum olim Dominum Nicolaum Olabum, tunc Archiepiscopum Strigoniensem etc. beneficiis suis legitime priuatus fuit, et illa per eundem Dominum quondam Archiepiscopum collata fuerant Honorabili Magistro Nicoiao de Monoslo, Canonico Strigoniense, nunc autem idem Illicinus mandatum Apostolicum ex urbe Roma adferri curauit, ad quosdam subdelegatos Judices in Capitulo Olomuciensi, extra hoc regnum Ungarie commorantes, qui dictum Nicolaum de Monoslo in suam presentiam citarunt, ac deinde eius prouentus in Capitulo Strigoniensi sequestrandos commiserunt. Que cum contra libertates regni Ungarie, etiam a sede Apostolica antiquitus concessas fiant, et iste senex regni indigena indebite per illum vexetur; Status et Ordines regni Maiestati sue-Cesaree et Regie humiliter supplicant, ut indebitas impetitiones peregrini illius et ab hoc regno proscripti causidici irritas faeere, dictumque Canonicum Strigoniensem et eius prouentus a premisso interdicto seu sequestro benigne absoluere dignetur. Exteros etiam mercatores seu artifices, Jaurini domos proprias habentes, ut Maiestas sua Cesarea et regia ad subeunda, instar aliorum, Ciuitatis onera compellendos statuat, humiliter supplicant, Quemadmodum autem Maiestas sua Cesarea pientissime consensit, ut bona Dominorum et Nobilium ad arces Maiestatis sue occupata, iis a quibus fuerunt adempta, et qui iuxta nouissime Diete Decretum, coram Commissariis Maiestatis sue, ad id superioribus annis delegatis, abunde iam comprobarunt, restituantur; ita denuo humiliter supplicant Status et Ordines regni, ut illam Maiestatis sue Cesaree benignain voluntatem, ad effectum et optatum finem deduci iubeat. Sunt autem bona Georgii Zokoly, Nicolai Kerecheni, Petri Derenchenii, Sigismundi Báthory et aliorum plurium.