Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

1572. SZEPTEMBER OKTÓBER 1 3. 433 conuenerint, de iisdem terris capiant, atque hoc praetextu dicant suos illos colonos nullás terras arabiles proprias habere, sed tantum a se concessas colere, ideoque pro sessionibus seu portis integris censeri connumerarique nbn debere. Quae res, cum in maximam dicae diminutionem ac detrimentum vergat, Caesarea Regiaque Maiestas sua, quo nouae buic inuentioni occurratur, statuendum censet, ut posthac in connumeratione portarum non judices possessionum, qui quandoque sui officii atque debiti non ita uti oportebat memores esse videntur, sed Domini terrestres, siue Praelati, Barones, Magnates, siue Nobiles sint, iurent: in hoc yel illo pago suo tot integras ses­siones ac tot inquilinos esse, siue censum illis soluantj siue non. Quod vero ad tertiarios, quartarios, sextarios, ac iam dictos inquilinos, praeterea carbonarios, molitores, Ruthenos et "Walachos, item electionem dicatorum, et alias dicationis appendices, per Caesaream Regiamque Maiestatem, in nouis­simo Conuentu propositas, et in aliud tempus reiectas, attinet, Maiestas sua fideles Status et Ordines etiamnum clementer hortatur, ut cum ea omnia haud dubie in ipsorum Regnicola­rum ac totius Prouinciae commodum redundatura sint, suae Maiestatis postulatis, de hisce articulis factis. ipsi etiam assentiant. Sic etiam in caeteris saepedictae nouissimae propositio­nis articulis, ad liunc praesentem Conuentum remissis, nimi* rum de arendatione decimarura, de furtis, homicidiis et alio* rum quorumpiam sceleratorum latrociniis puniendis, de tribu­tariis colonis et Nobilibus qui se Turcis subdiderunt, praeterea de nonis vinorum et aliis vinis miserae plebis, per Dominos terrestres, quantumuis paruo pretio obiecto, auferri solitos, de interdicto liberam vini venditionem prohibente tollendo, de depositionum locis, de fodinis minerariis, de laboribus colono­rum pro munitione locorum finitimorum praestandis, eorun­demque laborum restantiis, et quae praeterea ad huiusmodi labores pertinent, item de locorum muniendorum limitatione, continui equitatus intertentione, ac aequalitate in eius praesta­tione seruanda, poenaeque in negligentes Vicecomites execu­tione, quinti etiam cuinsque coloni leuatione, et cum Domino* Magyar országgy. Eral. V. 28

Next

/
Oldalképek
Tartalom