Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
430 A POZSOXYt OtlSZÁGGYÍ'íLŰS III. 1572. Szeptember 16. A főrendeknek Miksa királyhoz intézett irata. Sacratissima Caesarea ac Regia Maiestas Domine Domine nobis clementissime. Orationum nostrarum in Domino deuotarum ac seruitiorum perpetuorum in gratiam S. Maiestatis Vestrae humillimam commendationem. Quod tam diu tardatum est in bis, quae ad banc celebritatem coronationis Serenissimi Principis et Domini Domini Rudolphi Arcbiducis Austriae etc. Domini nostri clementissimi pertinent, nulla alia causa fűit, quam tardior aliquorum ex nobis aduentus. Verum postquam heri et Magnificus dominus comes Zrinius aduenisset, subito conuenimus in unum, et ea quae in negotio eiusdem felicissimae coronationis suae Serenitatis ordinauimus et decreuimus, misimus ad S. Maiestatem vestram, per Nuncios nostros, Reuerendissimum ac Maguificum Dominos electum Varadiensem et Joannem Pethew, ac Egregios Greorgium Melyth et Andreám Pernezy, a quibus alia etiam omnia, quae huc pertinent, S. Maiestas vestra intelliget et cognoscet. Quibus intellectis Maiestas vestra S. reliqua pro suo clementi arbitrio constituere dignabitur. Nos vero interim, prout ordinauimus et decreuimus, cum eo apparatu et ordine quo debemus, Serenitatem suam inter Kepcbin et vadum Danubii expectabimus, eo scilicet in loco, ubi S. Maiestas vestra, tempore faelicissimae suae coronationis excepta fűit. Scripturi etiam eramus numerum equitum, sed quidam adbuc nondum aduenerant, aduenturi tamen ad korám secundam vel terciam pomeridianam. Factaque omnium lustratione, diligentem, dabimus operám, ut de Iiis quoque S. Maiestatem vestram subito edoceamus. Quam Deus optimus maximus diutissime sospite atque felicitet. Posonii 16. Septembris 1572. Eiusdem S. Maiestatis Vestrae bumiles, fideles ac perpetui sacellani et seruitores Praelati et Barones nunc Posonii praesentes.