Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

15 fi 6. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAN. 33 ut saepeclicti Ordines ac Status regni Hungáriáé pro praesenti millesimo quingentesimo sexagesimo sexto ac etiam futuro sexagesimo septimo anno, caesareae ac regiae suae Maiestati in usus bellicos subsidium ternorum pro alterutro anno flore­norum Hungaricalium conferant. Et quoniam diligenter prouideri et caueri debet,utquod ad communem regni utilitatem decernitur absque ulla quoque diminutione praestetur, modus autem iste connumerationis et exactionis per portás, qui bactenus obseruari consueuit, non videtur esse ex usu caesareae ac regiae Maiestatis suae, ut qui dicitur plaerumque causam dedisse magno subsidiorum defec­tui, cum hac via facile sit ea, ne integre ad cameram admini­strentur, snpprimere atque intervertere; adeoque nonnullis in locis ubi centeni aut plures extiterint coloni, vix tres quatuorue aut paulo plures portae incidi consueuerint. Idcirco Maiestas sua caesarea ac regia petit connumerationem et exactionem memoratorum ternorum florenorum institui per fumos seu viri­tim, quotquot nimirum substantiam liabuerint ad valorem sex florenorum, ductis in eam aestimationem non solum rebus mobilibus verum etiam immobilibus bonis et hereditatibns, prout eiusmodi limitatio iam antea, multorum generalium regni conuentuum constitutionibus, et praecipue in illo con­uentu qui Tirnauiae celebratus fűit anno domini 1547, in inte­grae dicae exactionem decreta memoratur, omissa etiam peni­tus distinctione mediorum, tertiariorum et quartariorum, quae proxime praeterito biennio tot difficultates peperisse perhibe­tur, ut decreta subsidia multum labefactauerit et diminuerit, cum hac occasione arrepta nonnulli ex regnicolis uniuersos etiam comitatus ac ditiones praecipuarum arcium in tertiarios et quartarios redegerint. Quod ad reliqua attinet, quae ad modum connumeratio­nis et exactionis spectant, arbitratur sacra caesarea regiaque Maiestas obseruandam esse constitutiouem conuentus Poso­niensis, anno domini 1546 celebrati, quo nimirum constitutum fűit, ut exactori adhiberetur nobilis iuratus sumptu comitatus, ea tamen adiecta conditione, ne peracta connumeratione ulla fiat in sede comitatus rectificatio, cum eiusmodi rectificationi­bus ipsa etiam exactio soleat retardari, et subsidium diminui, Magyar országgy. Emi. V. 3

Next

/
Oldalképek
Tartalom