Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

S7Ö S7Ö A POZSOSTYI ORSZÁGGYŰLÉS Quod ad querelas contra decimatores Capitanei Agrien­sis propositas attinet, Maiestas sua iam dictum Capitaneum super iisdem auditura, ac postmodum tam seria liuic rei adhi­bebit remedia, ut nullám conquerendi causam reliquam fore existimet, De nobilium domibus, siue curiis nobilitaribus, metu Turcico, aut alioqui desolatis, quas colonis eorum ad habitan­dum et terras ad illas pertinentes ad colendum distribuere soliti sunt, piacet Caesareae Regiaeque Maiestati, quod iuxta Regnicolarum decretum, ex vinis et frugibus, ac aliis blado­rum generibus de buiusmodi terris ad curias nobilitares pro­prie et praecise pertinentibus, decimae minimé exigantur. Quoniam vero constat Ruthenos et Valacbos non con­temnendum pecorum numerum in montibus et siluis alere, bonisque terrae atque publica quiete aeque ac alios colonos Hungaros frui, commodaque non leuia inde babere, quin et ipsis colonis plerunque ditiores reperiri; Maiestas Caesarea Regiaque, ex bis aliisque per Maiestatem suam antea adductis rationibus, in priori suo proposito etiamnum persistit; ita ut quisque eorum pro facultate sua contribuat, praesertim cum ea quoque de re extet Maiestatis suae domini genitoris diui quondam impératoris .Ferdinandi etc. augustae memoriae, decretum, quo statutum fűit, ut Rutbeni illi et Yalacbi, qui licet domos non habeant, in tuguriis tamen babitantes non contemnendam pecorum summám alant, dimidiam oblatae dicae partém soluerent. Accedit et hoc, quod cum ii Hungari, qui Turcis tributarii sunt, ac in summa miseria et oppres­sione degunt, nihilominus dimidiam dicae partém contribuere teneantur. Iniquum utique foret hos, qui in pace vivunt, ab omni prorsus onere immunes esse. De furtis autem, homicidiis, et aliorum quorumpiam sceleratorum latrociniis, tam in bonis Regiae Maiestatis, quam Regnicolarum, iuxta constitutiones annorum praeteritorum puniendis, piacet Caesareae Regiaeque Maiestati fidelium Sta­tuum et Ordinum decretum. Attamen existimat Maiestas sua illud non ita prorsus ad Comites et Vicecomites restringendum esse, quin etiam Capitanei Maiestatis suae et domini terrestres, qui iurisdictionem liabent, eo praesertim casu, quo Comites et

Next

/
Oldalképek
Tartalom