Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 369 Quod ad portarum connumerationem spectat, cum nouiter iuuentum abusum illum de mediis, tertiariis, quartariis et sextariis in connumeratione dicae multum difficultatis et detrimenti adferre liactenus compertum sit; Maiestas eius, ut huic rei prouideatur, priori suae sententiae etiam nunc inhaeret, ac nouam portarum connumerationem tam in Hungaria, quam Sclauonia, eo. quo antea postulatum est, modo fieri debere statuendum benigne censet; ita scilicet, ut pro integra porta ea reputetur, per quam aratrum ingreditur et egreditur, quaeque domus in medio colonorum sessionatorum sita est, siue ante, siue retro portám habuerit. Ubi vero iideles Status et Ordines subiungunt, Cameram dicatoribus contrariam articulis instructionem dedisse, Caesarea Regiaque Maiestas clementer postulat, sibi, quinam illi articuli fuerint, quibus instructiones datae contrariae extiterint, in specie ostendi, quo deinde id statuere possit, quod aequitati consentaneum iudicauerit. Inquilinorum cum triplex sit genus: unum quod in alienis domibus, nempe colonorum babitat, ac inter colonos, iuxta eorum limitationem, aliquid contribuere sólet; secundum, quod in íine villarum tuguria babét, nec ullos agros possidet; tertium quod domos et terras extirpatitias ac vineas habet, in quo genere inquilinorum plerique colonis ipsis ditiores reperiuntur ; id circo Caesarea Regiaque Maiestas duo illa postrema inquilinorum genera distinguenda, ac decernendum esse censet, ut, iuxta priorem suae Maiestatis propositionem, rerum uniuscuiusque fiat aestimatio, et pro eorum facultate aliqua illis contributio imponatur. Porro ubi Sclauoniae regnicolae se, de non admissa noua connumeratione, in superiori Posoniensi conuentu decreta, excusant, Caesarea Regiaque Maiestas eiusmodi excusationem benigne admittit. Quemadmodum etiam eius rei in propositione liaud aliam quam eam ob causam mentio facta est, quod Maiestatis suae, ipsiusque regni necessitas, publicumque bonum illud requirere viderentur. Et quia causa illa etiamnum militat, Maiestas autem sua edocta est, in Sclauonia antebac non per villas, sed per districtus saltem connumerationem factam esse, indeque Maiestatis suae fisco multum 9i Magyar orszaggy. Emi. V.