Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1572. FEBRUAR- KS MÁRCZIUSBAX. 361 VII. 1572. Márczius 15. A főrendek külön felirata. Sacratissima Caesarea Maiestas. Domine domine clementissime. Orationum et fidelium seruiciorum nostrorum in gráciám Vestrae Sacrae Maiestatis humillimam commendationem. In praesenti congregatione generali, inter Dominos Praelatos et Barones ac Nobilitatem de tribus articulis controuersia quaedam est exorta, ita ut de illis nulla inter ipsas partes concordia subsequi poterit. Eos tres articulos Domini Nobiles in postrema parte responsi ad propositionem Maiestatis Vestrae Caesareae facti, subiungendos et annotandos esse postularunt, simul cum iis rationibus, quae ipsos Nobiles ad eosdem articulos eonstituendos impulerunt. Nos vero Praelati et Barones, bumiles scilicet Capellani et seruitores Maiestatis Vestrae Caesareae, iisdem articulis non absque C&USSL reclamauimus et contradiximus; Nobilitas tamen eos in praesentiam Maiestatis Vestrae Caesareae, Nobis renuentibus, reiecit. Quamquam vero nos contrarias iisdem articulis rationes nostras in respouso non adscripsimus, eas tamen seorsim descriptas, praesentibusque inclusas Maiestati Vestrae Caesareae bumiliter mittimus. Et insuper duos ex nobis, dominos Nicolaum de Bathor et Eranciscum Turzo ad Maiestatem Vestram Caesaream delegauimus, ut ipsi, nostro nomine, plura bac in re Maiestati Vestrae Caesareae bumiliter referant. Supplicamus itaque Maiestati Vestrae Caesareae, uti domino nostro clementissimo, dignetur benigne consideratis contrariis rationibus, postulationem Nobilitatis, uti bis temporibus minimé congruam, non admittere, dictosque dominos fratres nostros cum optato responso ad nos remittere. Id quod nos Maiestati Vestrae Caesareae perpetuo fideliterque reseruire conabimur. Quam Dominus Deus, una cum Serenissima Imperatrice et filiis suis cbarissimis, dominis nostris clementissimis, felicissime