Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
V 1572. FEBRUÁR- ÉS MÁROZIUSBAN. 355 Alioquin periculosum est illis Comitatibus, tempore potissimum aestatis, propter metum Turcarum, ad Nitriam vei S. Benedictum de iuxta Gron, loca utpote miuus secura, accedere. In eo quoque Maiestati suae Caesareae Status et Ordines supplicant, ut quum Capitanei Maiestatis suae, in Comitatibus quibusdam et Nobilibus primariis, nec non Magnatibus certam summám pecuniarum et commeatuum mutuo petere. et literas subinde obligatorias dare soleant, neque tamen satisfactio subsequatur: benigne concedat Maiestas sua Caesarea, quo eiusmodi creditoribus, iuxta literas Capitaneorum obligatorias, ex summa praesentis contributionis satisfiat, ut Eegnicolae in posterum quoque, per Capitaneos requisiti, in arduis Maiestatis suae Caesareae necessitatibus, promptius, id quod poterunt, praestent. Conqueruntur etiam ítegnicolae, quod Franciscus Pestbiensis, primum, deinde vero domini Camerarii Scepusienses in partibus Regni Hungáriáé superioribus, tricesimas extraordinarias et ineonsuetas, de salibus Marmarusiensibus ac aliis etiam inuectis de rebus, exigendas statuerint, et illae per exactores in oppidis Kyswarda, Munkacb, Beregbszasz, Wary, Karoly, Zathmar, et Riuulo Dominarum, aliisque certis locis extorqueantur, quod etiam in bisce propinquioribus Comitatibus, in Zered, Semptbe et aliis locis introductum est; ideo humiliter supplicant, dignetur Maiestas Caesarea buiusmodi nouas inuentiones exigendarum tricesimarum, de salibus Marmarusiensibus et aliis rebus, e medio tolli, et fideles suos bac etiam in parte in pristino statu conseruare; quandoquidem tantus in bac re abusus irrepsit, ut si pauper colonus quippiam, ad unum vei medium milliare venumdandum attulerit, etiam minutissimas res. ut sunt pisa, fabae, linum, pisciculi, et alia eiusmodi, de eis tricesima exigitur; quum antea de iis tantum quae extra Regnum efferebantur, tricesima exigi solebat. Deinde si pecus aliquod quispiam, de uno foro in aliud vicinum deduxerit, contra antiquam libertatem et consuetudinem, etiam oblatione talis pecoris, tricesima exigitur, non minus atque si e Regno educeretur. Quod ne fiat Maiestas sua Caesarea benigne constituat, ut deinceps tricesimae exactio ita peragatur, ut. priores constitutiones regni, et vetus libertás 23*