Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
1566. FEBKUÁII- ÉS MAUCZIUSBAN. 31 nomine Maiestatis suae caesareae ac regiae, cum ipsis tarn in hoc generali regni conuentu, quam alias tractaturus est, ita sese exhibituri sint, prout fideles regnicolas et subditos caesareae ac regiae suae Maiestatis facere conuenit. Caeterum negocia de quibus Maiestas sua caesarea in hoc publico regni conuentu tractandum censet sunt infrascripta. Primum igitur existimat caesarea regiaque Maiestas superuacanenm esse, quod fidelibus suis regnicolis in memóriám reducat grauissimos atque immeusos sumptus, quos praelibatus quondam diuus imperátor Ferdinandus, secundum summám suam pietatem et clemenciam, ab initio sui regimiuis ad extremum usque vitae spiritum, pro defensione et conseruatione regni Hungáriáé impendit, quicquid enim pecuniarii subsidii vei ab aliis regnis, dominiisque suis haereditariis, vei ab Ordinibus Statibusque sacri Roinani imperii, vei etiam ab externis Cbristiani orbis regibus atque principibus contraliere potuit, in quo nullás uuquam curas aut labores suscipere dubitauit, id totum ad arcendum a ceruice íidelium suorum regnicolarum Hungarorum praepotentem hostem perbenigne et prompto animo conuertit, ita ut regna et dominia illa eiuscemodi continuorum subsidiorum contributione ferme prorsus exbausta ad manus sacrae caesareae regiaeque Maiestatis ac serenissimorum fratrum suorum peruenerint; hanc enim tam praeclaram et benignam Maiestatis suae voluntatem haud dubie Ordines ac Status regni etiamnum grata memoria tenent. Cuius quidem praelibati diui quondam imperatoris Ferdinandi augustae memoriae laudatissima vestigia caesarea eius Maiestas ut aliis in rebus, sic etiam in procuranda quiete, salute et incolumitate inclyti istius regni sui Hungáriáé sequi statuit, quo scilicet fideles Maiestatis suae subditi ac regnicolae cum suis uxoribus liberis et facultatibus sub umbra et auspiciis Maiestatis suae tuti et securi viuere possint, nnnc ipsa quoque eandem curam et protectionem illorum summa dementia, alacritate et animi promptitudine suscepit, eique de caetero quoque benigne et sedulo inuigilabit, quibuslibet molestiis laboribus et sumptibus postpositis. Quod quidem tam benignum Maiestatis suae Studium in eo haud obscure appa-