Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

338 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS De Molitoribus, Libertinis, Carbonariis, Sectoribus, nec non salariis Dicatorum, Vicecomitum et reliquis; item exem­ptionibus, restantiarum exactionibus, exequutionibus, et poena negligentium ; sic etiam de Lucro Camerae : supplicant Status et Ordines Regni, ut is ordo obseruetur, qui est conclusus in articulis anni MDLXIX. Supplicant tamen quidam Comita­tus, ut Judicibus Nobilium, more prius observato, solvantur ex Dica pro salario floreni sex, quia Judices Nobilium tam parua mercede inueniri non possunt, postquam illi in ditione quoque Turcica Dicae administrandae curam babere debent. Et quia restantiis frequenter binc datur occasio, quod Dicato­res pro singulis scbedis expeditoriis singulos aliquot nummos a Judicibus villarum exigunt, quos si illis solvere non possunt extunc scbedis expeditoriis denegatis, in numerum restantiarum conscribuntur; statutum est, ne deinceps pro huiusmodi scbe­dis quicquam exigatur. De arendatione Decimarum statutum est, ut Maiestas Caesarea in locis ad confinia propinquioribus, in usum eorum arrendare possit, si easPraelatus ad quem pertinent, arendare voluerit; verum nullus Capitaneus, siue ungarus siue germa­nus, audeat contra dominos terrestres decimam quampiam pro suo usu proprio et causa lucri, praetextu Maiestatis Caesareae, arendare. Decimae autem omnes, quae scilicet hactenus in specie fuerunt collectae, etiam deinceps ita colli­gantur. Quae vero loca confiniis non sunt propinqua, earum Decimae, si per Praelatos non percipiuntur, iuxta priores con­stitutiones, dominibus terrestribus arendentur; neue contra eorum voluntatem per Praefectos fodinarum aut alios aren­dentur, prout id anno superiori in Comitatu Turociensi factum esse perhibetur. Praeterea trituratoribus frugum et bladorum, per decimatores eadem merces detur, quomadmodum usitate aliorum trituratoribus datur. Si vero ad vecturam talium fru­gum vel vinorum colonos coegerint, extunc teneantur decimam quamque capeciam, de vinis quoque, juxta veterem consuetu­dinem, et decreta Wladislai Regis, satisfactionem impendere. Quoniam autem diversae et graves querelae contra Decimato­res Capitanei Agriensis in medium Regnicolarum propositae sunt: quod nimirum illi pro quolibet manipulo frugum, quem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom