Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

336 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS hungari sint sive germani, qui talibus rapinis ditescere soliti sunt, seuerissime animaduertat. His itaque de causis, et aliis, quae Maiestas Caesarea ex priuatis comitatuum supplieationibus intelliget, etiamsi tres illos florenos, in singulos duos annos benigne postulatos, Regni­eolae offerrent, misera plebs nullo modo praestare posset. Ne tamen vei in bac publica et extrema inopia, suae Maiestatis et Regni necessitatibus defuisse videantur: offerunt humiliter Maiestati suae Caesareae, in subsidium buius praesentis anni, pro príma die futuri mensis Augusti soluendum florenum unum. Ad annum vero 1573. proxime venturum duos florenos, inclu­siue cum Lucro Camerae; in duobus terminis, videlicet pro festő Purificationis beatae Mariae virginis tunc aífuturo flore­num unum, pro prima die vero mensis Augusti tunc venturi similiter florenum unum hungaricum. Ulud declarantes, quod, juxta priores Regni constitutiones, a colonis Turcis subiectis, media tantum Dicae pars exigatur. De noua portarum connumeratione Status et Ordines Regni consenciunt, ut, iuxta benignam Maiestatis suae Caesa­reae voluntatem, boc anno noua fiat connumeratio, tam in Hungaria, quam Sclauonia; quando quidem certum est, ob plurimas Turcarum depopulationes et pestem, quae grassata est, colonorum numerum multo, quam antea, factum esse mi­norem. Ea tamen fiat iuxta continentias articulorum; non eam, quae a Camera in contrarium dari Dicatoribus sólet, instructionem, sicuti Turociensis et alii Comitatus in praesenti conuentu ea de re sunt conquesti. De mediis, quartariisque, sextariisque Sessionibus ac inquilinis, Regnicolae inbaerent proxime celebrati conuentus Posoniensis, nimirum anni MDLXIX., constitutionibus, et humiliter supplicant, ut Maiestas sua Caesarea illas obser­uandas esse iubeat. Quod vero Maiestas sua Caesarea edoctam se esse pro­ponit, Regnicolas Sclauoniae nouam connumerationem porta­rum, quae iuxta proximi conuentus publicas constitutiones, ibi quoque peragi debebat, non admississe, ideoque Maiestas sua Caesarea eosdem contumatiae arguit: Status et Ordines Regni illus Sclauoniae humillime supplicant, ne Maiestas sua

Next

/
Oldalképek
Tartalom