Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1566. MÁRCZIUS- ÉS FEBRUÁRBAN. 29 pacis Turcicae spectare, siquidem detocta iam fraude Trans­siluani, cum is esset in armis una cum beglerbego Themesiensi et aliis auxiliis Turcicis, atque arx Pankotha ab hostibus occu­pata; nibilomiiius tarnen ablegauit nuncium ad portám impe­ratoris Turcharum ad informandum eum de causis et origine belli ac iuribus quae Maiestati suae competunt in locis per exercitum Maiestatis suae occupatis atque ad postulandum ut Transsiluanus compelleretur integre satisfacere memoratae transactioni Zachmariensi vei a pace prorsus excluderetur, item ut arces Pankotha et Kruppa tunc primum a Turcis interceptae restituerentur, ac denique pax in posterum íirmius et sincerius per Turclias obseruaretur. Quia dictus Turcharum imperátor, intellecta obsidione et expugnatione castri Tockay^ vehementissime commotus, nuncios Maiestatis suae qui supe­riore autumno munera honoraria ad portám suam portauerant, iam dimissos et quatriduum a Constintanopoli progressos, cum uniuersa familia ac comitiua ex itinere retraxerat, exjDedito postmodum altero eorum cum nuncio quodam suo Hidait aga vocato ac literis, quibus Transsiluano cum praedictum Castrum tum et alia recens recuperata loca restitui postulabat. Et cum idem Turcharum imperátor accepto memorato caesareae ac regiae Maiestatis responso, in eam sententiam descendisset, ut exercitus utriusque partis, qui tum in castris erant, reuocarentur, armaque deponerentur, et de controuer­siis inter caesaream et regiam Maiestatem ac quondam regis Joannis filium exortis in porta ipsius Turcharum imperatoris tractaretur: iu eo quoque Maiestas sua illi satisfaciendum (luxit, suumque exercitum quam primum copiae Turcicae retrocesserunt eis Tibiscum reduci iussit, eo tantum militum numero in partibus transtibiscanis relicto, qui pro locorum illorum munitorum praesidio visus est sufficere. Et iam versa* tur Maiestas sua in expeditione oratoris, quem Maiestas sua ad prosequendos eiusmodi tractatus pacis, sicuti se facturum recepit, Constautinopolim ablegare decreuit, quemadmodum iis dominis praelatis ac baronibus, qui sunt caesareae ac regiae Maiestati a consiliis, et huiusmodi deliberationibus et consul­tationibus praesentes fuerunt, bene constat. Flagrante itaque memorato bello, cum plerique regnico-

Next

/
Oldalképek
Tartalom