Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

334 A POZSONYI OLTSZÁGÖYULÉS Ordines Regni Hungáriáé, humilliter intellexerunt causas et rationes, quas Maiestas sua Caesarea in propositione sua cle­menter recensere dignata est, ob quas post nouissimum Poso­niensem Conuentum Maiestatem suam Caesaream ab boc Regno suo longius discedere contigerit, et ex quibus termini­bus (sic) huius generalis conuentus primum atque secundo prorogare coacta fuerit. Quae cum necessariae urgentesque sint, fideles Maiestatis suae Caesareae Regnicolae eas non solum humiliter admittunt, sed etiam immortales eidem agunt et habent immortales (sic) gratias, quod cum postremo Maie­stas sua Caesarea ob male aífectam valetudinem suam, ad initium praesentis huius Conuentus personaliter venire non potuerit, tamen, ne diuturniori expectatione fideles suosremo­raretur, íilios suos charissimos natu maiores, Serenissimos Archiduces Rudolphum et Ernestum, dominos suos clementis­simos, ex Hispania reuocatos, praemiserit, ut suae Maiestatis loco et nomine, interea donec ipsam et eos subsequeretur, Conuentui Interessent; sperant autem Regnicolae Maiestatem suam Caesaream, ex Dei optimi maximi benignitate, vires suas iam ita recuperasse, ut breui tempore in hunc Conuentum descendere, eique bonum finem imponere queat; cuius etiam voti ut Maiestas sua Caesarea fideles suos, quo maturius fieri poterit, compotes facere dignetur, iidem humilime praecantur. Atque hoc loco Maiestatis suae fideles subditi, Status et Ordines Regni, silencio primum omnium praeterire neque volunt, neque possunt, ut, quomadmodum ipsi in conuentu eorum generali nouissime Posonii celebrato, apud Maiesta­tem suam Caesaream humilime institerunt, de reducendis ex Hispania, atque in medio eorum intertenendis praefatis Sere­nissimis Archiducibus, ita nunc quoque repetunt submisse et supplicant, ut quum vitae humanae tempóra incerta momen­taneaque sint, velit ipsa de primogenito filio suo in suum successorem eligendo mature deliberare, idque per peculiarem Dietam, primo quoque tempore promulgandam perficere; qui in absentia Maiestatis suae Caesareae vices paternas gerat, publicam libertatem tueatur, et in Regno resideat, Consiliarios et alios aulae suae homines hungaros habeat, negotia Regni cum ipsis hungaris tractaret, mores et linguam perdiscat, ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom