Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

157 2. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAÍÍ. 331 caueri queant, subditis illis concessum non sit, ut sclopeta seu pixides suas publice sic circumferant, quando cuique libuerit, sed illa semper apud dominorum suorum terrestrium castella, vei si tam longinquum iter buiusmodi deportationem impe­diret, apud Judices Juratos illius oppidi vei pagi principalio­res, reponenda et conseruanda dimittant. Cum deinde tricesimi illi ad lustram euocantur, dominis ipsorum curandum est, quo tricesimus is personaliter et armis iis instructus, quibus eum annotatum Capitaneo eius praeiu­dicauit, compareat. Reliqui XXIX subditi, ut puta domi ma­nentes, tricesimum istum, necessario viatico, sic etiam qui inter eos erunt sclopetarii, tormentario puluere et plumbo prouidere teneantur. Et si contra bostem proficiscendum est, consueto in peditem salario, eum etiam ad cluos vei tres men­ses quamdiu nimirum contra bostem sic excubandum erit, intertenere debeant. Seruetur autem in istis contributionibus bic ordo, ut qui sunt opulentiores eos qui minus babent supportent. Capitaneis eorum iniungatur, ut lustram tempore eo quo ad minimum aliis ruris laboribus sunt occupati, et in talibus locis, ubi ad medium quoddam aequabile quisque sine gran­diori difficultate pertingere queat, semper instituant. Capitanei, qui lustram facient, cuiusque tricesimi arma, gladios nimirum et arma superiora, bastam videlicet vei sclo­pum, diligenter inspiciant, apud quos defectus reperietur, iis emendatio iniuugatur, et defectus is domino cuiusque terrestri indicetur. Cum tricesimi illi sic collecti existunt, Capitaneorum est, ut in vexilla discreta eos distribuant, conscribantque, in campum deducant, in aciem eos disponant, ad currendum, ad flectendam aciem, ad ordinatam et successiuam sclopeto­rum displosionem, ad celerem eorundem repletionem, et alia buiusmodi eos asuefaciant, doceantque. Hae lustrae instituantur et continuentur per Capitaneos? quoties opus erit, ut plebs sic successiuo tempore, melius armorum usum addiscat. Fiant autem in locis separatis, ne subditi quibus compa­rere est necesse, longius se defatigare cogantur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom