Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
328 A POZSONYI OltSZÁGÖYULÉS is tud autem frequenter usu veniat, ut Comitatus, Barones et Nobiles in vicinia existentes, et tum pro Regiae ditionis, tum ipsorum etiam propria ac coniugum liberorumque defensione et securitate ad ferendum auxilium requisiti, vel illud detrectent, vel saltem minus prompte, quam rei necessitas postulat, praestent, vel etiam periculo necdum cessante recedant; ea autem bostis huius natura ac consuetudo sit, ut in posterum nequaquam meliora speranda, sed potius eaedem irruptiones quotidie timendae sint: Caesarea Regiaque Maiestas necessarium existimat, ut huic quoque rei publico regni Decreto prouideatur; ac proinde fideles Regni Ordines et Status clementer bortatur, ut rationem ineant, deliberentque de instituendo certo aliquo ordine et modo, quo Maiestatis suae Praefectis et Capitaneis limitaneis vicini Comitatus, Barones et Nobiles, eo casu, quo repentina aliqua necessitas illud exigat, suis paratis auxiliis presto esse, et insurgere teneantur quo sie auxilia illa maiori postbac fide et alacritate, quam kueusque contigit, praestentur, ipsorumque potissimum Regnicolarum ac miserorum subditorum defensioni, saluti et permansioni opportunius efficaciusque consultum esse possit. Praeterea, cum Maiestas eius per prouincias suas Austriacas certum modum ac ordinem instituerit, quo pro defensione earundem trigesimus, ac necessitate ita postulante deeimus quisque subditus insurgere teneatur, cuius quidem instituti ordinis formula una cum bac Propositione exhibetur; Caesarea Regiaque Maiestas fideles Regni buius Status et Ordines clementer bortatur, ut et ipsi de consimili militiae defensiuae ordine, non tamen secundum portas, sed per domos et fumos, in hoc Maiestatis suae Regno instituendo, consultare velint. De conuehendis ad Confinia in usum militum praesidiariorum victualibus, similiter etiam de vectura bombardarum, aliarumque rerum bellicarum, ac de curruum ad id mittendorum numero, Maiestas sua ea seruari vult, quae superiorum, ac nouissimae quoque Diaetae Constitutionibus hac de re ordinata decretaque fuerunt. Tractandum quoque erit in hac Dieta fidelibus' Regni Ordinibus et Statibus de idoneis terminis pro Judiciis Octaualibus et aliis celebrandis.