Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

ORSZÁGGYŰLÉSI IROMÁNYOK ÉS TÖRVÉNYEK. L 1571. Szeptember 29. Királyi meghívólevél a pozsonyi országgyűlésre. Maximilianus secundus, I)ei gratia electus Romanorum Imperator, Semper Augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bo­hemiae etc. Rex etc. Prudentes et circumspecti lideles nobis dilecti. Postquam, peractis boc fere biennio per sacrum Romanum Imperium et Regnum quoque nostrum Bobemiae arduis et magni momenti negotiis illis, quorum causa nos paulo longinquius et diutius ab Regno nostro isto Hungáriáé necessario abesse oportuit, ex dementia Dei, incolumes huc reversi sumus, prima et prae­cipua nobis cura fuit, ut, quemadmodum confectis illic, ex animi nostri sententia singulis, haud inutilem illa nostra absentia Regno quoque isti nostro Hungáriáé in iis, quae ad ulteriorem illius defensionem, salutem atque permansionem spectant, navavimus operam, ita nunc quoque praesentes, prima quam a reditu nostro nancisci potuimus cominoditate, ea quae ad bonum et salutarem eiusdem Regni nostri statum pertinent, publica quoque et privata fidelium regnicolarum nostrorum negotia concernunt, curanda et tractanda agrede­remur. Hac itaque de causa generalem universis Statibus et Ordinibus Regni eiusdem nostri Hungáriáé Conventum ad festum sancti Martini Episcopi et Confessoris, hoc est undeci­mum diem mensis Novembris, proxime venturi, ad Civitatem nostram Posoniensem indicendum et promulgauduro, eidemque

Next

/
Oldalképek
Tartalom