Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

30 30 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS II. 1565, November 26. A magyar tanácsosok felterjesztése az országgyűlési előterjesz­tések tárgyában. Sacra Caesarea Maiestas, et domine domine clemen­tissime. Jussit nobis Sacra Maiestas Yestra, ut de formula pro­positionis, quae in proxime futura generali diéta regnicolis offerri debeat, inter nos colloquamur, et qualiter eam fieri debere censeamus, Maiestati vestrae Sacrae significemus. Multis itaque liac de re non est cur opinionem nostram Maiestati vestrae Sacrae declaremus. Nam quum propositio regnicolis offerenda nos non minus concernat, quam reliquos Sacrae Maiestatis vestrae fideles subditos, de quorum numero nos quoque sumus, atque in diéta de propositis rebus atque negociis oporteat nos cum regnicolis simul nostram dicerem sententiam: non videtur nostrum esse, ut particularius decla­remus, quibus módis et rationibus proponenda negocia regni­colis persuadeantur. Puncta tarnen ipsa, de quibus in Diéta ipsa tractari posse putamus, breuiter annotabimus : quae pos­tea Sacra Maiestas vestra,pro eximia sua sapientia et pruden­tia, ad concilianda sibi regnicolarum vota, idoneis ad id verbis dilatare, et postea proponere seiet. Imprimis itaque, praemissis causis absentiae Sacrae Maiestatis vestrae, proponendum censeremus de conferendo aliquo subsidio, quo Maiestas vestra Sacra immensos suos sumptus, quos in defensionem regni facit, iuuare possit. Et de constituendo etiam modo, quo praecaueatur, ne prouentus Sacrae Maiestatis vestrae ita uti hactenus distrahantur, sed integre et fideliter ab omnibus administrentur. Secundo, de decernendo et constituendo bono aliquo modo ad ulteriorem confiniorum provisionem et intertentionem. Tertio, de modo insurrectionis imposterum fiendae, tem­pore expeditionis tarn generalis quam particularis: atque bio

Next

/
Oldalképek
Tartalom